PG 161, col. 790

absque hypostasi universaliori quodam modo in-
telligere possumus; quapropter et nonnullis visunt
est eam universe subsistere. At enim hypostasim
concipere, enuntiareque non una simul considera-
ta, aut concepta essentia et natura,;modi3 omnibus
lieni nequit. Ideo et cum ingenitum, et procedens
proprietates in hypost-asidicimus, essentiam in-
telligimus, qua in speciali ingeniti, et geniti, et
procedentis ltypostasl consideratur. Neque enim in
nudas proprietates credimus, neque ab essentiis se-
;regari. sed circa essentiam segregari confitemur.
ιιι theologica voce praescribitur. Cum enim dicimus
Patrem non esse Filium, non id tantum innuimus,
paternam scilicet proprietatem non esse et Filii, sed
naturam atque essentiam in paterna liypostasi con-
sideratam,nullo modo Filii proprietatem habere.
Namque non nudas quaedam proprietates imagina-
mur, quze sine essentia, et sine supposito exsistant,
sed natura: inesse proprietates credimus, et non om-
nia singulis. Sequeretur enim Filium cssePatren-,
et Spiritum, et contra. Quod plane Sabellium olet.
Sed veluti, ut divinus Dionysius scribit, extribus ii-
mul lampadibus [uinea ersiliens, est totum lumen, et
lumen unum natura, et inconfuse unitur, et indivise
disiungitur, proprium enim uniuscujusque lampadis
lumen, quod in ea esu-itas ratione, imo et excelsiori
quodam modo, cum Deus supra omnia sit, una qui-
dem tribus natura est, indivise vero disjungitur pro-
prietatibus. et uniturt’nconfuse natura. Et hoc est,
quod dicimus, unum Trinitatem esse, et Trinitatem
unum. Non ergo ex hypostasi, qua bypostasis est,
quod generatur et procedit. Neque enim possumus
intelligere hypostasim ipsum per se absque natura,
imo neque ciesscntia, qua essentia est. Etenim
cum una sitnatura Patris et Filii, esset etiam ex sie-
ipso Filius. Quod plane absurdum est. Quare reli-
quum est tertium : et sic generare. et producere
opus esse naturae in confesso est, sed non cujuscun-
que, sed in qua generandi producendique proprie—
tas consideratur. Iloc vero est ex essentia, quae in
liypostasi est, quod et natura; consonum est, etcum
sanctorum dictis concordat. Non enim ex essentia
Dei absolute Filium, aut Spiritum enuntiant, sed
illum quidem ex essentia Dei et Patris, hunc vero
ex essentia Patris et Filii: etcum naturam non
praztereant, et liypostasim exprimant, apertissime
edocent, uti Filius ex natum Patris, qute in hypo-
stasi est, ct essentia,cum sit genitus, est propter-
ca generantis Filius. ejusdemque cum generante
naturae, ita et sanctissimum Spiritum ex natura
l2. Verumtamen cum alii ex Patre per Filium,
alii ex Filio Spiritum tradant. ante omnia discri-
men inter prxpositioncm ex et. pnepositionctn per,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.