PG 18, col. 484

Asterius. Duo szcculo v Asterii consules luerunt, al-
ter anno 449 cunt Protogene, alter anno 494 cum
Praesidio. Priorem Asterium fuisse, qui carmina
Sedulii collegit, tenent Sirmondus in not. ad Enno-
dium Ι. ι, epist. 24, Cellarius pag. 10 editionis sum,
Arntzenins cap. 10 Specim. observat., qui multis
hanc opinionem confirmat. Ratio Sirmondi videtur
hare fuisse, quod Asterius, qui Sedulii carmina in
unum corpus collecta edidit, ad eumdem Macedo-
nium, cui Sedulius carmen dicaverat, 76 ea mise-
floruit anno circiter 450, magis accedit Asterius con-
sul cum Protogene anno 449, quam Asterius consul
curn Praisidio ann‘o 494.
145. Arntzcninslioe ipsum argumentum promo-
vet, quia Asterius videtur conjunctns amicitia: vin~
culo fuisse Sedulio, et Macedonio : huic certe ami-
cus erat, ut probant verba epigrammatis Asteriique
tui, etc. Fieri autem non potest, aut vix quidem po-
test, MacedOnium, quem patrem, et magistrum mul-
torum appellat Sedulius, ad annum 494 pervenisse,
quo alter Asterius consul fuit. Praiterea tenendum
est, eumdem esse Asterium, qui Virgilii codicem
emendavit, et de hac sua emendatione epigramma
confecit, et Asterium, qui simili epigrammate edi-
epigrammate ad emendatum codicem Virgilii ait :
Asteriumque suum vivax transmittit in sevum :
qui versus prodit auctorem epigrammatis Sedulio
praemissi :
Asteriique tui semper meminisse jubeto.
Quod autem Asterius, qui recensuit codicem Virgi-
lii Medicei, fuerit prior Asterius, consul anno 449,
probat Arntzenius auctoritate lleinsii in epist. ad
Papebroch. 495 tom. ll Syllog. Burm., et ad Reine-
sium tom. V.p. 191 et 197,et Reinesiiad l-leinsium
tom. eod. ep. 178. Denique in plerisque codicibus
mss. Asterius Sedulii editor dicitur exconsul. Aste-
rius vero secundus consul luit anno 494, quo anno
prodiit decretum Gelasii de libris recipiendis et non
recipiendis, ubi Sedulius, ejusque epus insigni elo-
gio commendatur.
144. Ila‘c fere sunt argumenta non contemnenda
pro Opinione Sirmondi. Contraria tamen mihi magis
placet, quam tenuit etiam Fabricius in Bibliotlt.
Lat.,Fontaninus de Antiquit., Hort. l. tt, c. ’5, Nori—
sius de Cenotaph. Pis. dissert. 4, Pagius ad Baron.
anno 494, et alii. 1n notis ad Baron. anno 449 edi-
tionis Lucensis consul hujus anni Asterius ex Re—
lando, et Marcellino ita sine alio nomine dicitur Aste—
rius: ex Fastis vero ldacii. et Victoris, et epistola
S. Leonis papa: ad Flavianum in vetustis codicibus
Ecclesia: Veronensis Asturius, ex ms. Vaticano Ρη).
16

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.