PG 19, col. 313

CHBONICORUM LIBER SECUNDUS
SA NC TI HIEBONYMI eum T10 1N1
Hmnormtus Vixcsnrro ετ Gaiano suns sumen.
l. Vetus iste disertorum mos fuit, ut exercendi ingenii causa Gracos libros Latino sermone absolverent,
et, quod plus in se diflicultatis habet, poemata illustrium virorum, addita metri necessitate, transferrent.-
Unde et noster Tullius Platonis integros libros ad verbum interpretatus est : et cum Aratum jam Roma-
num hexametris versibus edidisset, in Xenophontis (Economico lusit : in quo opere ita sape anreum'
illud numen eloquentia quibusdam scabris et turbulentis obicibus retardatur, utqui interpretata nesciunt,
ι Cicerone dicta non credant. Dillicile est enim alienas lineas insequentem non alicubi excedere: arduum,
ut qua in aliena lingua benedicta sunt, eumdem decorem in translatione conservent. Significatum est
aliquid unius verbi'proprietate; non habeo meum quo id etferam; et dum quaro implere sententiam,
longo ambitu 'vix brevis via spatia consummo. Accedunt hyperbatorum anfractus, dissimilitudines casuum,
varietas figurarum : ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum lingua genus. Si ad verbum
interpretor, absurde resonat : si ob neCessitatem aliquid in ordine vel in sermone mutavero, ab interpre-
tis videbor ollicio recessisse.
Ξ. Itaque, mi Vincenti charissime, et tu Galiene pars anima mea, obsecro, ut quidquid hoc tumultuarii
operis est, amicorum, non judicum animo relegatis : prasertim cum et notario, ut scitis, velocissime
(notaverim, et diliicultatem rei etiam divinorum voluminum instrumenta testentur, qua a LXX In-
terpretibus edita, non eumdem saporem in Graco sermone custodiunt. Quamobrem Aquila, et Sym-
machus, et TheodotiO'incitati, diversum pene opus in eodem opere prodiderunt : alio nitente verbum de
verbo exprimere, alio sensum potius sequi, tertio non multum a veteribus discrepare. Quinta autem, et
sexta, et septima editio, licet quibus censeantur auctoribus, ignoretur, tamen ita probabilem sui diversi-
tatem tenent, ut auctoritatem Sine nominibus meruerint. Inde adeo venit, ut sacra littera minus compta,
etdure sonantes videantur; quod isti homines interpretatas eas de Hebrao nescientes, dum superficiem,
non medullam inspiciunt, ante quasi vestem orationis sordidam perhorrescunt,’ quam pulchrum intrin-
secus rerum corpus inveniant. Denique quid Psalterio canorius, quod in morem nostri Flacci, et Graci
Pindari, nunc iambo currit, nunc Alcaico personat, nunc Sapphico tumet, nunc semipede ingreditur?
Quid Deuteronomii et Isaia cantico pulchrius? Quid Salomone gravius? Quid perfectius Job? Qua omnia
hexametris et pentametris versibus, ut Iosephus et Origenes scribunt, apud suos composita decurrunt.
liae cum Graece legimus, aliud quiddam sonant, cum Latine, penitus non coharent. Quod si cui non vi-
detur lingua gratiam interpretatione mutari, Homerum ad verbum exprimat in Latinum. Plus aliquid
dicam, eumdem in sua 'lingua prosa verbis interpretetur, videbit ordinem ridiculum , et poetam eloquen-
tissimum vix loquentem. ’
3. Quorsum ista? Videlicet ut non vobis mirum videatur, si alicubi ofi‘endimus, si tarda oratio aut
consonantibus asperatur, aut vocalibus hiulca vel divisa lit, aut rerum ipsarum brevitate constringitur,
cum eruditissimi homines in eodem opere sudaverint, et ad communem dillicultatem, quam in omni in-
terpretatione causali sumus, hoc nobis proprium accedat, quod historia multiplex est, habens barbara
nomina, res incognitas Latinis, numeros inextricabiles, virgulas rebus pariter ac numeris intertextas, ut
pene diflicilius sit legendi ordinem discere quam ad lectionis notitiam pervenire. Ut autem manifesto
cognoscatur indicio, ad quem numerum historia quaque pertineat, has distinctiones positas lector adver-
lat, ut si ad primum numerum regni primitus enotati historia referenda est, primam litteram in explana-
tione historia contempletur : et siquidem eam ex minio viderit, illi tempori applicandam vel anno sciat,
quem suggesserit numerus similiter eodem minio figuratus. Si vero numerum non puro minio, sed misto
nigro notatum esse perviderit, secunda linea numero debetur historia. bi autem tertio numerorum ordini

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.