PG 2, col. 442

ΧΧ. Tum Petrus: Recordamur, Dominum no-
strum et Magistrum nobis precepisse: Mysteria
mihi et filiis domus meae custodite. Quare et disci-
pulis suis seorsum regni ccelestis mysteria expli-
cabat(a). At impium esset, si revelaremus tibi
ineffabilia, adversanti nobis et nihil aliud dispi-
cienti quam dicta nostra sive vera sive falsa. Atta-
men ne circumstantium aliqui credant, me non
posse respondere a te prolatis (similitudine utor),
respondebo, quando ex te audivero, quid significet
erat malus, si non dolere erat. Et Simon dixit:
Nihil. Tum Petrus : Num dolere et mori malum est?
Respondit Simon: Ita esse videtur. Et Petrus:
Non igitur malum semper exstitit, sed ne exstitisse
quidem potest; nam dolere et mori accidentium
sunt, quorum neutrum praesenti saluti est conjun-
ctum. Quid enim est dolere nisi non congruere ?
Quid autem mors, nisi separatio animae a corpo-
re ? Neque igitur, si harmonia exsistit, dolorintrat;
nam mori ne omnino quidem cxsistentium est, quia
mors nihil aliud est, ut dixi, quam separatio anima:
a corpore, quae cum evenit, corpus quidem sensu
expers dissolvitur, anima autem sensu affecta vi-
vere pergit. Quare neque dolor adest neque mors,
ubi harmonia existit, sed ne plantae quidem leti-
fera sunt, neque reptilia venenata, neque aliud
horum quidquam, quorum finis est mors. Unde
omnia recte creata videntur praevalente immortali-
tate. Et hoc ita eveniet, quando jlmtitia gratia homo
immortalis fit, regno Christi pacifico praevalente,
quandoquidem temperamentum ejus mite est, ne
acres procreet cupiditates, insuper etiam sapientia
non erronea, ut nihil malorum tanquam bonum ad
servitutem vel dolorem ferat, ita ut ille non sit
mortalis.
XXI. Respondit Simon: Haec quidem recte di-
xisti. At homo in hoc mundo nonne tibi cujusvis
mali capax esse videtur ‘I Dico autem cupiditatis,
iracundiae, luctus et hujuscemodi. Et Petrus: Et
haec quidem sunt accidentium, non aeternorum;
verumtamen anima: utiliter conjuncta jam inve-
nientur. Etenim cupiditas ab illo, qui omnia bene
creavit, Opifice animali unita est, qua ad mistionem
impulsum multiplicet humanum genus,cujus electa
meliorum multitudo idonea redditur ad vitam
maternam. Prmterea sine cupiditate coitum cum mu-
liere nemo faceret; jam vero voluptatis specie homo
sibi ipse gratificans illius facit voluntatem. Itaque si
quis cupiditate ad legitimum utitur connubium,
VARUE LECTIONES.
qui deinde in textu

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.