PG 2, col. 443

nos aggrediendi, ut ea excitemur ad peccatorum
ultionem. Verumtamen immodice qui ea utitur,
injuste agit, recte ea utens justum peragit. At lu-
ctui quoque subjecti sumus, quo doloris esse pos-
simus participes obitus propinquorum, mulieris,
vel liberorum, vel fratrum, vel genitorum, vel amir
corum aliorumve. Commiserationis enim expertes
hominis naturam exuisscmus. Simul reliqua omnia
apta esse reperientur, si considerantur modo a me
indicato.
XXII. Tum Simon : Cur autem et homines pras-
mature moriuntur, et morbi periodici veniunt, in-
super et daemones, insania: et calamitates multi-
formes magna castigandi facultate praeditas exsistere
pergunt? Excepit Petrus: Quia homines omnino
libidini sua: indulgentes inconsiderate coeunt, et
ita seminibus alieno tempore sparsis ex natura:
indole innumerabilia procreantur mala. Debebant
potius reputare, uti tempus definitum sit ad plan-
tandum et seminandum aptum, ita et constitutos
fuisse dies ad coitum idoneos. Hinc certe aliquis
Moysis traditis peritus populum ob peccata accu-
sans, noviluniorum secundum lunam et sabbato-
rum filios appellabat. At vero in principio mundi
homines et longrevi erant morbique immunes.
Sed usu negligenter derelicto, filii illorum vicissim
ob ignorantiam, ut non licuit, miscentes se, innu-
merabilibus calamitatibus liberos suos reddiderunt α
, obnoxios. Quare et magister noster de illo, quia
nativitate caecus erat et per eum vidit, interrogan-
tibus, utrum hic peccaverit an genitores ejus, ut
caecus nasceretur, respondit: Neque hic in aliquo
peccavit, neque ejus genitores, sed ut in eo mani-
festaretur Dei potestas, quae ignorantiae peccata
sanat (a). Ac profecto ignorantiae causa ejusmodi
res eveniunt, quod videlicet ignoretur quando con-
juge uti oporteat, et an libera sit a menstrua pol-
lutione. Jam vero calamitates, quarum antea men-
tionem fecisti, ex ignorantia proveniunt, non e malo
peracto. Concede insuper non peccantem et accipe
non patientem, atque etiam alios patiendi immunes
ad ei serviendum aptos invenies. Exempli gratia
Moyses propter pietatem totius vitae tempus con-
summavit mali expers, et [Egyptios ob peccata pa-
tientes precibus sanavit.
XXIII. Tum Simon: Hzec quidem ita sese ha-
beant. Sed inazqualitas inter homines nonne tibi vi-
detur injustissima? Alter enim mendicat, alter divi-
tiis abundat, alter aegrotat, alter nimia valetudine
fruitur,et quae hujusmodi innumerabiliain humani
(α) Joan. ιχ, 2, 3.
δθόρμῶ 0.10 τό 0. τί ἂνμεῖ-(εᾳοροιοιυω) εἶμεν 0. ⁷³ λέγον (sic) Ο. ⁷³ εν absque spiritu 0., qui dein
ἱγεννήθη. ⁷⁸ εὕρης 0., qui dein διό p. διά.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.