PG 2, col. 454

VI. Quibus auditis cum Petrus paululum cogita-
bundus sedisset, respondit: Non credo posse ali-
quem de malo loqui, nisi faciat simul mali volun-
tatem. Quare. cum hoc ipsum sciam, dubito, quid
faciam, utrum sileam an loquar. Si enim taceam,
risum apud multos moveam, ut qui, veritatem me
explicaturum professus, de malitia loqui nesciam;
sin loquar, timeo ne Deo displiceat disquisitio de
malo instituta, quippe cui non nisi disquisitio de
bono placeat. Attamen qua: ad Sophoniaa inter-
rogationem respondi, etiam clarius vobis expli-
:abo. Ego quoque concedo, non omnia quae ho-
minum sint, Deo esse attribuenda. Jam quidem
homines, quibus corpora immutabilia sunt, non
mutantur, sed indolem habent cum anni tempore
variandi. At non ita Deus: nam illius spiritu ei
innato arcana vi corpus fit, quale ipse vult. Quod
eo magis credendum, cum aer per eum, id est per
incorpoream mentem in eum diffusam, facultatem
acceperit, ut in liquorem versus et concretus aqua
fiat, aqua autem concreta mutetur in lapides et
terram, et lapides confricti ignem accendant. Hoc
modo aer post translationem et commutationem
primum quidem aqua factus per conversiones ces-
sabat in ignem, et humidum in contrariam natu-
ram mutabatur. Quid vero? Nonne Deus etiam
Moysislvirgam in animal vertit, serpentem ta-
ciens, quem iterum in virgam mutavit? Et ipsa
illa virga aquam Nili convertit in sanguinem, quem
redire fecit in aquam. Sed hominem quoque, qui
limus erat, spiritu inflato in carnem vertit, quam
itarum mutavit in limum. Sed nonne et Moyses,
qui caro erat, in maximum permutatus est ignem,
ita ut filii lsraelis eum aspicere non possent ‘2 Multo
magis igitur Deus semetipsum mutare in quodcun-
que ei placet potentissimus est.
VII. At fortassis vertrum aliquis existimat, alium
quidem fieri aliquid posse per alium, sed ipsum in
quodlibet se convertere non valere, esseque etiam
commutari senescentis et morti obnoxii, id quod
non censendum sit de immortalibus. Nonne enim
angeli quoque perennes atque ignea: substantias
caro facti ab Abrahamo hospitio excepti sunt,
quorum vel pedes ut ejusdem hominum essentia
homines levabant? Sed etiam cum Jacobo, qui ο
homo erat, angelus luctabatur, in carnem com-
mutatus, ut posset cum eo conversari. Similiter
postquam luctatus erat, ex voluntate sua pro-
priam iterum induit naturam. Jam vero in ignem
transformatus Jacobi nervum femoris non quidem
combussit, sed inflammavit claudumque fecit. At-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.