PG 2, col. 483

germane exosculatus, atque assidere faciens : Recte
fecisti, inquit, qui veritatis praeconem Barnabam
hospitio exceperis in veri Dei honorem ; admodum
excelso te gessisti animo, qui imperitorum furo-
rem non fueris veritus. Revera enim beatus es tu,
quod veritatis legatum ita omni cum honore sus-
ceperis hospitem : pro quibus factis, ipsa quoque
veritas te qui hospes es, suae urbis civem desi-
’ gnabit, tuncque magnopere laataberis ; quia parvam
gratiam nunc fceneratus, bonamque doctrinaa vo-
luntatem, eris haeres commodorum aiternorum,
bonorumque quae auferri non possunt. Nec vero
laborem subeas referendi mihi mores tuos: omnia
enim quae ad te pertinent, amator iste veritatis
Barnabas indicavit, fere quotidie bonam tui men-
tionem faciens. Et ut tibi, tanquam vero amico,
breviter rem aperiam; nisi tibi aliquid impedi-
mento est, iter nobiscum habe, ac percipe sermo-
nem veritatis, quem persingulas civitates habiturus
sum Romam usque ipsam.
XVI. Ego vero ad illum: Paratus quidem sum
proficisci tecum, inquam : hoc namque nescio quo
'modo constitui laetus: verum cupio prius certior
de veritate fieri ; ut sciam, utrum anima immortalis
sit, an mortalis; et si est sempiterna ; num ob ea
quas hic gessit, judicari debeat ; item, quidnam sit
justum ac Deo gratum; praeterea, factusne sit
mundus, et quare factus; et an sit dissolvendus,
necne, an melior futurus, an nec futurus omnino,
ac, ne singula prosequar, haec atque his similia
vellem discere. Hic autem, divino spiritu cogno-
scens quid sibi vellent ea verba, citum responsum
dedit, ut et cito me ad veritatem revocaret. Atque
ego, inquit, breviter tibi, ο Clemens, rerum scien-
tiam exhibebo: etjam nunc audi.
XVII. Dei voluntas multas ob rationes homini-
bus occulta fuit. Primo quidem quod illi detine-
rentur prava institutione, convictu vitioso. consue-
tudine perniciosa, malis colloquiis, non recta
Opinionum anticipatione, atque caprupter errore;
dein contemptu, incredulitate, fornicatione, avari-
tia, inani gloria, aliisque similibus; quae cum in
mundum, tanquam plurimus fumus in unam do-
mum intraverint, intusque habitantium hominum
visum offuscarint, eos non sinunt aspicere, neque
mundi creatorem Deum intelligere ex iis in quibus
ipse se pinxit, nec cognoscere quod ei placet. Quo-
circa oportet veritatis studiosi, intrinsecus ex
anime profundo, ad auxilium vera ratione vocent
Deum solum, Dominum autem nostrum et Salva-
³⁸, Lege τίζῧ ξίνῖοξς θεοξ» ελιέδν, ρηί,νθξ)ενζᾳ D_eu_s pestLut infra, num. XXIX. CALEB. ⁸⁷ al. inser. οὐ φοϐηθείς-
ξ-αιιιτῶν. πιξιὶηλόγξυν, ὧν. ’⁴⁰ αις καὶ εἰ. ⁴¹ al. ὁ δὲ Πέτρος πρός ταῦτα ἀπεκρίνατο· σοι ’ὧι ³³ ³1⁸
ἐπαγάγηται. ⁴³ οὐ κάλῇξ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.