PG 2, col. 494

caperet somnum. Quapropter, damnata ejus impie-
tate, abscessimus ab eo.
XXVIII. 79 Haec cum Aquila dixisset, frater ejus
Nicetes : Necesse est, frater Clemens, inquit, ea me
commemorare, quae ab Aquila praetermissa sunt.
Primum equidem Deus testis est, nos in nullo opere
impio adjuvisse eum : sed illo faciente,tantum spe-
ctasse. Et quandiu opera innoxia edebat,delectaba-
mur: quando autem quae per magiam fiebant, per
divinitatem se facere, ad pios homines decipiendos,
dixit, non amplius eum passi sumus,quamvis multa
nobis promitteret; primum quidem, fore ut tem-
plum et statuae nobis exstruerentur, diique existi-
maremur; item a regibus magnificaremur atque
donaremur publicis honoribus ; nec non infinita vi
pecuniae ditesceremus.
XXIX. Haec, et alia quae putantur majora, nobis
pollicebatur, modo ut cum eo viventes, pravum ejus
molimen taceremus, quo fraus ei succederet. Atta-
men assensi non sumus: quinimo consilium dedi-
mus, ut ab ista vecordia desisteret; dicentes ei :
Cessa ab hujusmodi audaci facinore. Deus esse non
potes: time eum qui vere Deus est ; cognosce te
esse hominem, breveque esse tempus vitae tua.
Quanquam admodum locuples, vel etiam rex eva-
seris, exiguo vitze tuae spatio pauca sunt quibus
frueris: et viventem impie, aeternae poena manet.
Quare auctores sumus, Deum verearis, a quojudi-
cari debet uniuscujusque anima, pro iis qua: hic
C gessit.
XXX. llaec ille audiens, risit. Cumque dicere-
mus: Cur eos irrides, qui tibi utilia suadent?llle:
Rideo, inquit, stultam Opinionem vestram, quod
creditis immortalem esse hominis animam. Et ego
respondi: Non miramur, o Simon, si fallere nos
conaris, sed obstupescimus, qua ratione etiam te
ipse decipias. Ell‘are igitur nobis, Simon ; licet alio-
rum nemo compertum haberet, animam esse im—
mortalem ; tu tamen et nos habemus : tu quidem,
ut qui eam a corpore humano diremisti, qui collo-
cutus es, qui imperasti: nos vero, ut qui adfuimus,
et imperium audivimus, et quod jussum est vidi-
mus clare. Ad haec Simon : Ego quidem scio quid
dicatis; vos autem nescitis qua de re loquamini. Ac
ego Nicetas dixi: Quandoquidem scis, edissere:
quod, si nescias, ne existimes decipi nos posse, dum
ais, te quidem scire, nos autem nequaquam. Adeo
enim stolidi non sumus, ut nobis vafram inseras
suspicionem ς redigasque nos in tuam potestatem,
existimantes aliquid inell‘abilium cognosci a te.
XXXI. Respondit Simon : Quod quidem disjun-
xerim animam ab humano corpore, novi vos scire:
VARIORUM NOT/E.
ι ὄχλων, προπυυιοῆναξ- ⁸¹ 8.1-. βαῖιλέξρςο-Ρε¹υ¹ο ρρει
t es?” al. eam. δέ al. ἐκπεπλήγμεθα. ⁸⁵ εἱλκεμευσθὶὲὶν.
αἱ οὕτως ἔπιθυμίᾳ κολαζομένους ἡμᾶς. ⁸9 81.λα6ὼν

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.