PG 2, col. 655

composuit, inter Novi Testamenti libros non sta- Α ginem illius repeteret, a temporibus excidium mox
ab Origene fuisse actitatum. Eamdem quoque sen-
tentiam deprehendimus in antiqua Stichometria
Latina, quae exstat in duobus libris mss...altero
non pridem Puteanorum Fratrum, nunc Christia-
nissimi regis, altero monachorum Sancti Germani.
.Illic Epistola Barnabas collocatur post Epistolam
Judae, ante Joannis Revelationem et Actus aposto-
lorum.
Verum in omnia diversa abierat praeceptor Ori-
genis, aClemens Alexandrinus, quippe qui opus,
quod credit esse Barnabas, impugnat, licet sup-
presso, honoris causa, nomine; Pwdagogz’ ιι,
cap. 10. Id porro nequaquam commisisset, si ad Ca-
nonem pertinere fuisset arbitratus. Ac forte suspicio
erit alicui, variasse Clementem, aut se ad multorum
opinionem accommodasse, tum cum Scripturarum
Canou certos limites nondum acceperat. Si quidem
in libris Ὑποτυπώσεων, referente Eusebio Hist.
lib. v1, cap. 14, una cum Novi Testamenti libris
enarraverat Epistolam Barnabaz; quam fortasse
pseudepigrapham rebatur, quando confutabat. Sed
et Hieronymus, supra citatus de notione vocis Apo-
cryphum pro operelalsi tituli ; tamenin locis relatis
inter veterum Testimonia, Epistolam apocrypham,
non pseudepigrapham vult. Quinetiam a Gelasio
apocrypha non pro pseudepigraphis duntaxat su-
muntur, vel quorum secreti auctores atque inco-
gniti, verum pro omnibus quae quia notam aliquam
mereri videntur, sive suppositionis, sive erroris, (ἶ ιο, Augustinus, Ι. 11 De doctrina Christiana, cap. 8,
sive impietatis, abscondi debent atque ignorari
(ἀποκρυφῆς μᾶλλον ἀναγνώσεως ἄξια, dicit auctor
Synopseos sacra: Scriptura creditus Athanasius),
nec in publica versari notitia, sicut libri canonici
Scripturarum, etii ecclesiastici Patrum, qui inof-
fenso pede decurri queunt. Quare inter apocrypha
recenset Clementis Alexandrini opuscula, Tertul-
liani, Cypriani, Arnobii, Lactantii, Eusebii, alio-
rum, quamvis indubia.
Ex quibus omnibus conficitur, non admodum
clarere utrum praesentem Epistolam adjudicare de-
beamus Barnabae apostolo, an alteri homini aposto-
lico, qui aut Barnabas nomen assumpserit, aut
Barnabas fuerit cognominis, prout a primis Chris-
stianis nomina apostolorum affectata fuisse docet Ι) cap. 7,
nos Dionysius Alexandrinus apud Eusebium lib.
v11, cap. 25. Eo magis inclino, utcenseam non esse
apostoli. Quod si quis certiora proferat, gratissi-
mam ille rem faciet. Ego quod nescio scire me non
possum profiteri.
Epistola Barnabas, quando scripta. Dices : Si non
est apostoli, quando scripta fuit? quantae habenda
et habita auctoritatis ? De primo, patet ex Epistolas
cap. 16 datam fuisse post excidium Hierosolymita-
num. Liquet etiam ex Clemente Alexandrino, lau-
datore Epistulae, ante finem secundi smculi pro-
diisse. Sicut autem per primum non bene quis ori-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.