PG 2, col. 656

Clemens libros suos componeret. An enim necesse
fuit, ut ingenii monumentum apocryphum, simul
ac e manibus scriptoris exierat, illico ad commu-
nem notitiam perveniret, atque a Patribus citaretur?
eo praesertim tempore, quo et scribebant, pauci, et:
qui sua litteris committebant, solos fere in testimo-
nium adhibebant sacros libros : ut non commemo-
rem luctuosissimam voluminum ecclesiasticorum
prioribus szeculis exaratorum jacturam. Itaque me-
dia via incedendum videtur; et referendum opus
ad tempus quod inter utrumque intercedit; ita
tamen ut ad primum magis accedat: quam rem
character dicendi, apostolicam antiquitatem redo-
lcns, non obscure significat.
Quantaeauctoritatis. Quantum ad secundam inter-
rogationem, de praesenti tempore nulla oritur diffi-
cultas. Constat inter omnes, Epistolam in canone
locum non habere.Nec minus constare debet,dignarn
esse magna veneratione, qua: tantum fu erataetatis at-
que existimationisSi autem consideremus primasse-
cula, quando canone diverso utebantur Ecclesia ς
varia in studia scissi fuerunt Christiani. Id ut intel -
ligatur, observare oportet Scripturarum, quas aut
sacrae sunt, aut tales sunt habitas a nonnullis, non
unam apud sanctos Patres reperiri divisionem. In-
terdum duplex solummodo fit Scriptura; canonica,
cujus dictator Spiritus sanctus, et apocrypha, cuius
auctor homo solus. Ita Hieronymusin Prologo galea-
et Isidorus, Originum lib. v1, cap. 2. Sic etiam duo
generaScripturarum ponuntur in Eusebio, Hist. ccci.
lib. IIl, cap. 3, ὁμολογουμένων καὶ ἀναντιῤῥήτων
et τῶν μὴ τοιούτων, in Athanasii seu alterius Syn-
opsi, κανονιζομὲνων et μή κανονιζομὲνων in Cy-
rilli Hierosolymitani quarta catechesi, τῆς διαϐή-
κης καὶ παρὰ πᾶσιν ὁμολογουμένων et ἀποκρύ-
φων καὶ ἀμφιϐαλλομὲνων, in Gregorii Nazianzeni
carmine 33, θείων seu γνησίων et παρεγγράπτων
seu μὴ γνησίων ; apud Hieronymum epistola 129,
et in caput ιι Epistolas ad Titum, et Commentario
in Psalmos, si tamen hujus libri auctor existiman-
dus est, ad psalmum cxux, eccleszasticarum et apo-
crypharum: apud Innocentium papam, epist. 3,
receptarum in canone ac repudiandarum.
Aliquando triplex Scriptura perhibetur: canonica,
omnino recipienda: apocrypha, penitus rejicienda;
et dubia, inter utramque posita ; ab aliquibus vide-
licet admissa, repudiata ab aliis ; mista et media
inter genuinam ac nothai‘n ; verse proxima, cui con-
tradicitur quidem, honor tamen habetur ut legatur
catechumenis; quam demum licet non eodem in
pretio habeant Catholici ac canonicam, ut ex ea {i-
dei dogmata confirment, non ideo quemadmodum
apocrypham abominantur, atque e templis elimi-
nant, quinimo cum reverentia excipiunt, ac in ec-
clesiis ad plebis aedificationem lectitant. Ista edoce-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.