PG 2, col. 666

Scripturas sacras sint interpretati. Si itaque et in
hoc auctore quaedam occurrant qua: eruditis dis-
pliceant, dandum id potius moribus veterum Chri-
stianorum quam ut putetur scriptum esse supposi-
titium. Sed neque hoc quemquam movere debet,
quod Eusebius et Grmci posteriores inter ἀπόκρυφα
reposuerint Epistolam Barnabas. Non enim boc eo
factum quod dubitarent de auctore, sed quod non
probarent mysticae istas interpretationes multorum
S. Scriptura: locorum. Eadem ratione et Clementis
Alexandrini, et multa Originis opera, inter apo-
crypha relata sunt. Neque tamen unquam dubita-
si omnia qua; aliquando inter apocrypha habita
sint rejicere velimus, rejicienda quoque esset l).
Pauli ad Hebraeos Epistola, item Judaa apostoli Epi-
stola, et illa Clementis ad Corinthios. Quod quam
absurdum sit, quis est qui non videat.
Alii ex style et scriptionis genere dixerunt, sese
deprehendere epistolam hanc esse spuriam. De lgna-
tiiepistolis idem affirmabant. Sed nimium sane acuti
volunt videri, qui talia jactant. Non ita facile est
spuria scripta a genuinis distinguere, quam sit na-
tivas gemmas dignoscere ab adulterinis. Cum enim
veri lapilli cum fictitiis committuntur et comparan-
tur, tum ut plurimum fucus apparet : ita purpura
ad purpuram dijudicatur, ita et in aliis mercibus
tuerint ? Nunquid alia eorum scripta viderunt ? Non
certe. Unde ergo iis innotuit, quo stylo usi sint
Barnabas et Ignatius ‘2 At inquiunt isti sese nibi-
lominus scire vera esse, quae sentiant. Si ita est,
jam verbum non addam. Pergamus, et videamus,
ecquid operai pretium fuerit ad hanc Epistolam ad-
notasse.
IV.
(Ex praefatione Editionis Oxoniensis anni 1680.)
’1-
emit, mihique benigne communicavit. Paulo post,
nempe anno 1645, opus ab Hugone Menardo, mona—
cho congregationis S. Mauri, adnotationibus eruditis
illustratum, cura con/ratris Lucae Dacherii, Menardo
morte praerepto, in 'Lucem Parisiis prodiit. Porro
an. 4646 illustrissimus D. Isaacus Vossius, luculen-
tissimae eius Epistolarum S. Ignatii editioni episto-
lam hanc adiunxit ; et notus, breves quidem, sed eru-
ditas addidit. Demum an. l67210an. Bapt. Coielerius,
Societatis Sorbonicse theologus, Bibliotheca sua SS.
Patrum qui temporibus apostolicis floruerunt, Epi-
stolam hanc inseruit, versioncmque novam adornavit,
notasque laudatissimas apposuit.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.