PG 20, col. 1046

ct sponsa de thalamo suo. Inter vestibulum et altare
plorabant sacerdotes ministri Domini, et dicent : Parce,
Domine, parce populo tuo: etne des haereditatem tuam
in opprobrium, utdominentur ei nutionesfluare dicunt
in populis, Ubi est Deus eorum 5? Familiare prophetis,
ut non sollicite tempora, vel quae dicuntur genera
verborum in declinatione custodiant : certorum sen-
sum implevisse contenti, quasi obviis elocutionibus
abutuntur. Unde et nunc cum dixisset, Egrediatur
sponsus de cubiculo suo, et sponsa de thamalo suo,
subjecit, Inter vestibulum etallare plorabunt sacerdo-
tes, pro eo utdiceret, plorent sacerdotes. Contentus
enim omcio censoris, non fuit curiosus modorum:
velcerte, ut efficacem fuisse hortationem suam pro-
deret, dixitcuraturos, quod utfacerent, imperasset.
Inter vestibulum itaque, et altare, coetus, ait, lamen-
tantium personate ε etvos praecipui sacerdotes, qui-
bus sacrorum rituum delegata custodia est, madentes
ora fletibus, exclamate: Parce, Domine, parce populo
tuo, et ne hos, quos dec revisti jure haareditario pos-
sidere, nunc profanis (quibus cingimur) nationibus
exsecratui fleri, despect uique patiaris: et si nihi
aliud, nobis id saltem apud tuam clementiam suffra-
getur, quod absque tua contumelia perire non pos-
sumus. Qui ergo nos tuos credi vocarique servos, ac
filios, non solum creando, sed etiam adsciendo, vo-
luisti, noli sinere ut dicant gentes : Ubi est Deus co-
rum .9 quo videlicet solebant propugnatore gaude-re.
Quae postquam officio praeceptoris explicuit, vatici-
nantis continuo fiducia pollicetur, fuisse populi em-
caces precatus, et quasi pro zelo stimulatum rerum
Dominum, defensionem fidelium recepisse.
Vers. 18. - Zelatus est, inquit, Dominus terram
suam, el pepercit ἀ populo suo. Interesse, inquit, pro-
prias dignitati aspiciens, ne gens, quae ipsius proprie
nomine censebatur,quasi indigna defensoris periret,
et desperatione eam prohibuit, et spe jocunditatis
implevit. Ex ejus ergo responsione Asubjungitur:
Vers. 19:20.7— Ecce ego mittam 492 vobis fru-
mentum, vinum, et oleum, et replebimini, ο ea: eo et,
non dabo vos ultra opprobrium in Gentibus. Et eum
qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis: et expel-
lam eum in terram inviam et desertam, faciem ejus
contra mare orientate, extremum ejus ad mare novissi-
mum : et ascendet [ἅδιον ejus, et ascendet putredo ejus.
Beatus quidem Jeremias et alii prOphetae, Assyrios et
Chaldaeos dicunt ab Aquilone venturos. Et hic ergo
Assyrius posset intelligi, nisi, ut supra notavi, alias
quoque plagas, secundum quod in peuteronomio
sanxerat, profanato populo constaretillatas. Proinde,
secundum institutum ordinem, locustas accipiamus
et bruchos, quarum amolitionem placatus Dominus
pollicetur : qui hoc sane ad gratiam et dulcedinem
liberationis adjecit, quod illa agmina in deserto jus-
sitoccumbere, ne fcetoris magnitudo de cadaveribus
excitati incolis morbum crearet. Ascendet ergo illic
laetor ejus et putredo, quia superbe egit: superbe au-
tem eum egisse pronuncians, haud vicium mentis,
caeterum magnitudinem calamitatis expressit.
Vers. 91:93. — Noli limere, terra, exulta, et laeta-
re : quoniam magni/icavit Dominus, ut faceret. Nolite
timere,anim alia regionis : quia germinaverunt speciosa
deserti, quia lignum attulit fructum suum, et ficus, et
noster inisubnexqa expositione agnoscit: _ .
δ Excidisse videtur subsequens versiculus, sive
prior versiculi pars, et respondit Dominus,‘et dixit po-
pulo suo, quae in eadem, verba atque proximepmce-
dens, populo suo, desinens, facile antiquarii oculos
fefellit. Certe noster ea: illa Dominica responsione per-
git explanatum, qua: subsequuntur.
· Hieronymus ex praepositionem tacet: Vulgata
plurium numero eis priBfert; llebraic. ms.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.