PG 22, col. 895

autem genuit Iosepbum. ι Aliud vero est putare,
aliud ceu res ita se habeat allirmare. Si igitur Mat-
theo affirmante Iosephum filium esse Jacobi et
Matthani, Lucas similiter contenderet tilium esse
Beli ac Melchi, vere pugna quaedam esset atque
conflictus, atque opus esset arbitrio qui evangeli-
stas componeret. Nunc autem cum Matthwus tir—
miter assereret, Lucas vero haud id contendat,
sed opinionem tantummodo proferat apud multos
pervagatam, non quae apud se vigeret, nulla, ut
opinor, questio superest.
2. Nam cum varia: de Christo famae inter Iu-
dzeos versarentur , et cuncti quidem concorditer a
llavide eum repeterent, propter Dei promissiones
Davidi significatas; interim tamen alii a Davide et
Salomone regioque stemmate putarent Christum
adfore; alii ah hac sententia recederent, propter
multas regibus inustas criminationes, ct propter
proscriptum ab Ieremia propheta Iecboniam,
cum ait non surrecturum ex ejus stirpe qui in
Davidis throno sederet, cumque ob id alia via per-
gerent : et cum in Davidis allirmando genere eon-
spirarent, non tamen per Salomonem, sed per Na—
thanurn Davidis item lilium, deducerent (qui idem
Nathanus propheta fuisse dicitur, secundum ea
qua: feruntur in Regum libris); atque ab hujus po-
steris venturum Christum assererem; ipsumque
Iosephi genus inde usque repeterent; necessario
Lucas qui illorum opinionem refert. non suam, ad-
jecit narrationi ι ιιι putabatur; ι Matthan permit-
tens narrare non ut putabatur, sed uti revera se
habebat origo generis. Atque haec prima esto re-
sponsio.
3. Alia quoque profunda et arcana esse potest
ejus narrationis ratio. Etenim Matthteus humanam
Christi nativitatem diserte describens, vereque vo-
lens Iosephum Davide oriundum demonstrare, eo
quo par erat sermonis ingressu utitur; Lucas au-
tem, ut opinor, quia nollet carneam Christi nati-
vitatem describere, ita nunc se gessit. Nam si hoc
ei propositum fuisset, non ignorabat, opus esse
originem ejusmodi exponere. Sed quoniam eo
Evangelii loco regenerationis per lavacrum tuentio-
nem facit, Iesumque ut Dei Filium exhibet; id‘
circo hoc veluti exemplo demonstrare nititur quem-
libet hominem in Deo regeneratum, etiamsi vere li-
lius hominum habeatur ob carnem qua indutus
est, non tamen cum sua natura in carneis genito-
ribus sistere, neque non ultra corporis procreato-
rcs excurrere : verum etiamsi filius hominum vi-
deatur ob corporis generationem, nihilominus haud
alienum a Dei adoptione censeri. Quandoquidem
ergo Lucas haud secundum Matthxi mentem histo-
(Η) Desunt lucc incol Λ, Gl, a quo cmtcroqui meliores interdum lectiones sumpsimus.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.