PG 24, col. 110

simile edocere arbitremur. Nos quippe in sacris
sermonibus versantes, ac divinas Scripturas per-
saepe legentes, ac demum ipsas intelligentes, hic
spiritualis panis vim intelligimus: ι Non enim in
pane solo, ait, vivet homo; sed in omni ver-
bo quodlegrcditur per os Dei "’. ι Aquas pariter
spirituales intelligas oportet. Judrei sane panem et
aquam habent hactenus; nam Moysis scripta cu-
riosius evolvunt, legemque sperlegunt; quia vero
nihil intelligunt, robur panis non habent, neque
robur aqua: obtinent. Sola quippe et nuda littera
concessa illis est, quae quidem aliquam panis et
aquae rationem et opinionem habeat, neque tamen
illos ullatenus alat ad bonam spiritus valetudinem.
Quam rem Paulus testificatur, his verbis: ‹ Sed
usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, ve-
lamen positum est super cor eorum ¹⁸, ι non re-
velatum, quia in Christo aufertur. Alio item mod:
dicimus ablatum fuisse a Judaaorum synagoga ro-
bur panis et robur aquae : sermo autem mysticus
est. Nos quippe qui per fidem vocati sumus ad
sanctificationem, panem habemus de ClBlO, scili-
cet Christum, sive corpus ejus. Quod si quis quae-
rat, quodnam sit robur ejus, dicimus, vivificum
esse: nam dat vitam mundo. Accedimus similiter
ad gratiam sacri baptismi: ac dicimus aqua: nos
sanctificantis robur esse peccatorum depositio-
nem, regenerationem spiritualem ad conformatio ·
nem in ipsum Christum; ad hzec vero, fiduciam
ingrediendi in regnum caelorum ; nam ait: ι Nisi
quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non po-
test intrare in regnum caelorum ’9. ι Judaei autem
his bonis privantur: non enim penes illos est
robur panis, id est, vivificatio in Christo: neque
item robur aquae obtinent: nam penes illos pec-
catum sine ablutione remanet; neque ad regnum
cmlorum tendunt, qui Christum eo ducentem de-
decore alIecerint. Neque enim crediderunt dicen.
ti, ι Ego sum via ὀ, ι et, ι Ego sum ostium ²¹. ι
Vens. 5-4. ι Ει principem super quinquaginta,
et admirabilem consiliarium, et sapientem archi.
tectum et prudentem auditorem. Et constituam
pueros principes eorum, et derisores dominabun-
tur eis. ι Quis ergo conspectis iis, qui apud Ju-
daeos patriarcha: vocantur; non vere pueros, non
corporea statura, sed animi imperfectione. ac men-
tis indigentia, nuncupet, reliquosque eorum do-
ctores. non derisores dicat, et quales hic pro-
pheta significat?
Vsus. 5. ι Ει irruet populus, homo ad homi-
nem, et homo ad proximum suum: › quod nullus
’Joan. xrv, 6. ²¹ Joan.x, 7.
ac deliciis affluentes} et impletam prophetiam esse
cernemus. ι

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.