PG 24, col. 118

feci ei? quia exspectavi ut faceret uvas, sed fecit
spinas? Nunc igitur annuntiabo vobis quid faciam
vineas meae ε Auferam sepem ejus, et erit in dire.
ptionem :diruam maceriam ejus, et erit in concul-
cationem : et relinquam vineam meam, etnon pu-
tabitur, neque fodietur, et crescent in ea, tanquam
in inculta terra, Spinte. Et nubibus mandabo ne
pluant super eam pluviam. › Nubes vocans prophe-
tas : quos ob puritatem et vitae splendorem nubes
appellat: horam enim opera cmlestia ipsis sermo
dabatur, quibus Dominus se discessurum inter-
Vens. 7. ι Exspectavi ut faceret judicium, fecit
autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamo-
rem. ι Nam omne peccatum ad mortem, clamorem
emittit, clamante vel ipsa actione: sic enim di-
ctum est, ι Vox sanguinis Abel fratris tui clamat
ad me ³⁸. ι
Vens. 10. ι Ubi enim arant decem iuga boum,
faciet lagunculam unam: et qui seminat artabas
sex, faciet mensuras tres. ι Raros quosdam homi-
nes, qui apud ipsos salute digni reperientur, sub-
indicat.
Vnns. 11. ι Vae iis qui mane surgunt. et siceram
persequuntur; qui manent veSpere: vinum enim
comburet eos. ι Apostolici dicti explanationem
pars haec prophetiae continet : nam ideo, inquit,
ι Ebrii regnum Dei non possidebunt”; ι id est,
qui nondum iuventutis insipientiam deposuerunt, et
qui, cum turbulentos animi matus strenue oppu-
gnare debeant,’ ab iis contra subvertantur, et ceu
quamdam ebrietatem, animi morbos sectantur.
Verisimile porro est Iudaeos post editum contra
Salvatorem nostrum scelus, cum par fngisseteos,
ultionis qua invadendi erant metu, lugere, crapulis,
ebrietatibus, aliisque voluptatibus vacasse. Qua-
propter miseri a Scriptura praedicantur, utpote
qui nullo mox futurorum malorum sensu moveren-
tu r.
Vens. 1‘2. ε Nam cum cithara. psalterio et tym-
panis vinum potant: opera autem Domini non re-
spiciunt, et opera manuum ejus non considerant. ι
Verum nec fieri poterat, ut ii, qui lascivam vitam
amplectebantur, ac ebrietati saltationibusque de-
diti erant, divinis attenderent oraculis ab iisque
fructum perciperent.
’ Vens. 15. ι Igitur captivus populus mens factus
est, eo quod non cognoverint Dominum : et multi-
tudo mortuorum fuit propter famem et sitim aqum. ι
Latina nar-rat historia. Quod spiritualiter, hodie
quoque patiuntur, ι etc.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.