PG 25, col. 370

lari queat. Paphnutius ejusdem monasterii mona-
chus, qui hanc epistolam scripsi , pluritnum te salu-
tans valere empto.
Littera autent quas imperator scripsit. certior
Tactus Arseuimn in vivis esse, huiusmodi sunt :
VICTOll CONSTANTINUS
Maximus Angustus papw Athanasio. -
68. Litteris Tute Prudentia: perlectis, id animi fuit,
ut vicissim litteris ad Tuam Constantiam missis, te
cohortarer, ut populum Dei ad tranquillitatem et
misericordiam traducere cures. Haec enini cum-
primis animo inhaerent meo, veritatem colere, in
mente justitiam semper conservare, iisque potis-
sitnum gaudere qui recta vitae gradiuntur via. De
illis autem omni exsecratione dignis, Meletianis
scilicet improbissimis ac nefariis hominibus, qui
stupore demum perculsi obtorpuere, quique per in-
vidiam, perturbationem atque tumultum absurdas
res movent, nefariamque suam tuentem demonstrant,
haec eloquar: Vides enim quos illi viros gladio in-
teremptos, jactitabaut. eosdem in medio nunc ver-
sari ac vita perfrui. Et vero quod ita perspicuum
manifestumque in eorum causa alleratur przejudi‘
citnn, quam quod illi vivant vitaque fruantur, quos
illi interfectos aiebant : quibus scilicet pro seipsis
loquendi facultas erit? Praeter Ιιιιλο, ea quoque fuit
earumdem Meleliauorum ιω calumnia, ιιι allii--
marent te nefario itupetu irruisse, ac poculmn in
sanctissimo loco positum raptum confregisse : quo
facinore nullum revera gravius crimen esset, nec
tam ingens flagitium; si tamen sic actum et pec-
catum fuisset. Sed quanam illa accusatio? Quae ist-
baac transitio et rei varietas , ιιι nunc ad aliam per-
sonam banc ipsam accusationem transferant? Res
ipsa luce, ut ita dicam, lucidior est, ipsos nimirum
prudentiae tute insidias paravisse. Quis postea istos
homines. qui tanta ad damnuut aliorum contingere
non dubitarunt, consectari voluerit; cum maxime
semetipsi in ruinam deducant, et probe noscant se
confictas mendacesque accusationes proferre? Quis-
nam illos sectatus fuerit, uti jam dictmn est, in
exiliique viam praceps abierit, in quam scilicet illi
soli lotam salutis auxiliique spem constituere viden-
tur? si enim velint ad puram conscientiam acce-
dere, optimae sententiae meminisse. ad sanamtu
mentem reduci; facile intelligent nullam sibi opem
a Providentia exspectandam esse, ejusmodi rerum
aemulatores cum sint , et ad perniciem haec molian-
tur suam. lloc igitur non duritiem quamdam’ . sed
veritatem esse jure dixerim. Postretno illud quoque
adjiciendum , velle nos plerumque a Tua Prudentia
haec palam legi; ut bine notum omnibus sit ac po-
(7) ita ἕξεις. ln__e_ditis, τέ deest.
(8) lta ueg. Editi vero ἄγωσι.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.