PG 26, col. 1382

Ethnici quidem scopum festi in epularum copia pusi-
tum aestimant: Judaei, tigura et umbra decepti, idem
epinantur : sectarum vero alumni , separatis locis
vanisque sententiis (aberrant). Nos autem, fratres
mei, 58 ethnicos superamus, festum agendo cum
animae puritate corporisque munditia ; Judaeos item,
quia jam liguram aut umbram non admittimus, sed
vera luce splendemus, solemque justiti-ae aspicimus :
sectarum denique alumnos , quia Christi tunicam
non discindimus, sed una in domo, in Ecclesia nem-
pe catholica, Pascha Domini illius comedimus, qui
sanctarum legum suarum constitutione nos ad virtu-
tem dirigit, atque abstinentiam solemnitati debitam
suadet. Vere Pascha est a malo abstinentia , virtu-
tis exercitium et a morte ad vrtam transitio. lloc
homo ab antiqua discit ligura : tunc enim ex .‘Egy-
pto Hierosolymam transire studebant; nune nos de
morte ad vitam transimus: tunc a Pharaone ad
Moysen; nunc a diabolo ad Salvatorem. Et quemad-
modum tunc praestiti auxilii typus quotannis repraao
sentabatur, ita nunc quoque salutem nostram com-
memoramus. Jejunamus, quia de morte cogitamus,
ut postea vivere possimus. Vigilamus haud mmsti,
sed veluti dominum de convivio redeuntem exspo-
ctantes, ut invicem videamus , et victoriae signum
adversus mortem quantocius nuntiemus.
quirit, sic omni tempore , et nunc maxime, ita nos
geramus vivamusque , ne unquam pulchrorum Dei
operum obliviscamur, neque a virtutis exercitio de-
sinamus, ceu apostolica 59 verba nos monent ³⁵ :
ι Mementote Jesu Christi, qui a mortuis resurrexit. ι
'Saue definitum tempus non statuit (Apostolus)
hujus recordationis ; nos tamen nostris cogitationi-
bus semper hanc versare debemus, et de multorum,
socordia quotidie dolere. His ergo diebus rei initium
faciamus, quandoquidem commemorationis tempus
adest, quod sanctis hominibus vocationis praemium
ostendit, negligentes autem non sine reprehensione
adhortatur. Caeteris vero diebus virtutis cursum
par est, quaecunque ea fuerint : nemo enim mundus
ι est a sordibus, tametsi unius hora; vita ejus in terra
fuerit, ut omni virtute prmditus testatur Jobus ⁸⁸.
Deinde ad res futuras animum convertentes, ore-
mus ne indigne Pascha eomedamus , et ne pericu-
lis irretiamur. Pascha quidem, esca caelestis erit
pure festum agentibus; impuris autem et aspernan-
tibus, perieulum atque ignominia. Scriptum est
enim ³⁷ : ι Qui manducat et bibit indigne, reus erit
mortis Domini nostri. › Igitur ne simpliciter ad le-
³⁶ Job.xiv, Al sec. Graiam” Ῑέοιίίι, 27.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.