PG 28, col. 1515

mur navigare; szecularos vero periculosis in plagis.
Nos interdiu navigamus,a sole justitiae recti et de-
ducti; illi noctu ignorantia ferente. Sed contingit
plerumque ut saecularis, in tempestate ac tenebris
existens, clamando et vigilando navem conservet
suam; nos vero per incuriam tranquillo mari de-
mergamur, amisso justitiw clavo.
48. Qui stat igitur, videat ne cadat. Qui cecidit.
enim unam habet curam, ut scilicet resurgat. Qui
vero stat, caveat sibi ne cadat. Varii namque sunt
casus.Qui ceciderunt enim non ultra quidem stant
erecti; sed tamen jacentes,non multum acceperunt
damni. Qui stat autem, ne despiciat eum qui la-
psus est, sed reformidet ne collapsus et ipse per-
eat, neve in altiorem se voraginem praecipitet:
ubi forte continget. ut putei profunditate clamorem
superante, ne petere quidem possit auxilium. Nam
026 justus ait : Ne absorbeat me profundum, ne-
que urgeat super me patens os suum θε. Qui primus
cecidit, mansit.Prospice tibi ne delapsus,belluurum
cibus evadas. Qui cadit domus fores non obserat.
Tu, inquam, nullatenus dormites; sed semper di-
vinum illud dictum modulare: litamina oculos
meos nc unquam obdormiam in morte 9°. Vigila con-
tinue propter eum qui tanquam leo rugit.
49. Verba isthaac in hoc sunt utilia, ut non ex-
tollamur. Qui cecidit, si convertatur et ingemiscat,
salutem nanciscetur. Prospice tibi, qua: stas. Du-
plex tibi formido instat, aut scilicet ne nd vetera
revertaris, in te irruente propter socordiam ini-
mico, aut ne inter currendum supplanteris. Adver-
sariI'Js quippe noster diabolus, vel a tergo ad se
pertrahit, cum tardiorem segnemque animam con-
spexerit. Quae si videatur diligens ac strenua in
ascetica vita,calide et occulte serpit per su perbiam,
atque ita funditus perdit eam. Haec illecebra om-
nium malorum ultimum est ac supremum.Per illam
diabolus dejectus fuit, per eamdem hominum for-
tissimos expugnare tentat. Quemadmodum enim
strenuissimi milites, postquam minora tela con-
sumpserunt, si adhuc urgeant adversarii, fortissi-
mum omnium, machaeram scilicet, educunt; ita et
diabolus postquam priores laqueos suosinsumpsit,
tum demum postremo utitur gladio, nimirum su-
perbia. Quinam autem fuere priores ejus laquei?
Sane gula, voluptas, fornicatio.Hi namque potissi-
mum spiritus juvenilem aetatem infestant: haec
consequuntur, pecunim amor,avaritia et his similia.
Misera ergo anima, ubi hosce laqueos declinavit,
postquam ventrem continuit, postquam ventri sub-
jectas cupiditates per pudicitiam transilivit, post-
” Psal. uvut, 16. θ’ Psal. xu, 4.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.