PG 30, col. 135

magis exuberavit tum cum exuberavit morbus
Plurimi enim eodem l'ere tempore inter se con-
currerunt: Osee in diebus Ozias et in diebus Jero-
boam : Michieas in diebus Joatham et Achaz: So-
phonias in diebus Josiaa filii Amos. At reliquorum
nonnulli quidem prophetiarum suarum tempora
minime assignarunt: alii vero Barbarorum adno-
tarunt regna, ut qua: essent magis nota, quod tunc
rerum potirentur. Aggaeus et Zacharias, Abdiasque
et Nabum, Ambacum, Jonas et Maiachias de tempo-
ribus mentionem non fecere : imo plures ne patrum
quidem meminere. Et fortasse illi, utpote ex illu-
stribus patribus oriundi, poterant esse acceptiores.
Qui enim sanguine sunt clariores, ii majorem im-
petrant Iidem : qui vero ex obscuris et ignobilibus
parentibus erant nati, praetermissi silentio sunt.
Amos tamen ille, qui inter duodecim numeratur,
nequaquam Isaia pater est. Neque enim pronuntia-
tio eadem est, neque eadem notio huic voci sub-
jecta est. Illud enim densiore spiritu pronuntiatur,
hoc tenuiori. Quin etiam diversa est significatio.
Nomen enim patris Isaiae et vocis proprietas indicat
firmamentum, virtutem et fortitudinem: at vero
prophetae nomen sermonem durum sonat. Porro
pr0phetia Oseaa Isaia videtur esse antiquior; pro-
pterea quod dictum est: Principium verbi Domini
ad Osee". Sciendum quidem est hunc eumdem
Oziam dictum fuisse et Azariam. In priore enim
Paralipomenon libro Ozias est dictus ; in secundo
autem Regnorum, Azarias, ex eodem tamen patre
et matre. Nimirum ejus mater erat Chalia; pater
autem Amazias. Tempus etiam regni est idem,anni
quinquaginta duo, Prophetarunt autem sub Ozia
Isaias, Osee et Amos. Sed quia legitur, Principium
verbi Domini ad Osee, num primus vaticinari coepit?
Et quia Amos ante duos annos terra: motus prophe-
tavit ;numquid vaticinatus est ante visionem Isaiae,
in qua ait : Et eleuatum est superliminare ⁷⁸ .9
⁷⁷ Ose. ι, 1. ⁷⁸ Isa. v1, 64.
(77) Sic uterque βοωῦθῇ At in editis et in duo-
bus mss. pro Ἱέροϐοάμ legitur Ἰιυάθαν. Aliquanto
gest, rursus quatuor mss., υἱοῦ Ἀμώς. Editi, υἱοῦ
μων.
ἵῆ)Ἐόῂί, Ἀδρίας-ἒξ.. At mss. quatuor, Ἀϐδίας
“(Alter _Combef., Ἀϐδίου τε. Statim Reg: secun-
dus, οὐκ ἐπεμνήσθησαν.
(79) Editi, οὗ μὴν οὐδέ. Deest οὐδέ in quatuor
ωδε.
(80) Sic uterque Combef. et alii duo. Editi, xu-
τά. rectius.
18.130Iie‘gisecundus, 6v“ μένἶ Ubi notandum,_ qua
citantur e primo libro Paralipomenon, reperiri in
secundo xxvx, 1. Item, qua: citantur e libro secun-
do Regnorum, ea legi in quarto xw, 21. Combefi-
sius pro ea qua Basilium colebat observantia, ne
tanto’viro tantum oculpupmpovtxbv ascriberet,
librarios unos ejus erroris incusavit: sed ego,cum
satis sit errorum, quorum non immerito librarii

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.