PG 30, col. 854

oculari quasi demonstratione doceantur, non ubivis
significationes verbis esse comquandas, neque al-
ternandas esse res sua natura difi'erentes : subjectis
autem rebus accurata consideratione adhibita aptas,
convenientes et proprias significationes esse appli-
candas : siquidem natura rerum non ipsas sequi
voces solet, sed necesse est ut vocum valor apte et
convenienter rebus indatur. Culpaverit sane quis
non parum etiam eos, qui quidem Filium proge-
niem et facturam esse persuasi sunt, simulque
ingenitum et increatum Deum fatentur; verum po-
steriorum assertionum accessione et exaequatione
illa quam faciunt ratione essentias, hisce suis prio-
ribus confessionibus contradicunt. Quos utique
deceret, si qua veritatis cura moverentur, cum
diversa sint nomina, diversas etiam essentias con-
fiteri. Nam vel hac et quidem sola ratione justum
servarent ordinem, et sic quoad utrumque borum
convenientem ederent confessionem. Si vero nullam
prorsus veritatis habeant rationem, saltem prio-
rum commentorum consequentiam observarent,
19. Dixerit autem fortasse quis ad contradicen-
dum instructus, ac veluti cote acutus redditus, quod
si habita ratione nominum in rerum subjectarum
considerationem est eundum, quatenus quidem in-
genitum et genitum differre dicimus: quatenus 698
vero lumen et lumen, vita et vita, potentia et po-
tentia, non differre, sed ejusdem esse rationis. Cui
respondemus, non baculo utentes ad quaestionem
loco responsionis, id quod de Diogene refert ejus
laudator, cynismus enim multum differta Christia-
nismo : sed sanctum Paulum imitantes, qui dicit
longanimitate adversarios esse erudiendos ⁸⁸. Res-
pondemus,inquam,quod quaedam lux est ingenita,
quaedam vero genita. Utrum vero diversum seu aliud
quid lux significat cum de ingenita, quam cum de
genita natura usurpatur,vel an unum et idem notat
utrobique? Etenim, si quidem diversum quid hic,
et diversum illic significat, manifestum inde est,
quod etiam compositum quid sit, ex alio videlicet
et alio constans. Quod autem compositum est, in-
genitum esse non potest. Sin vero unum et idem
utrobique notat, quantum difl'ert ingenitum a ge-
nito, tantum etiam differre Oportetlumen alumine,
et vitam a vita, et potentiam a potentia. Unus enim
et idem hic canon ac modus ad solutionem omnium
ej usmodi objectionum adhiberi potest.Si igitur quid-
(34) Tg'iaEditi, τό. Em'r.
Δύτόν. Forte, ταυτόν. ED.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.