PG 30, col. 862

pellatio essentiam denotat, Patris autem gignontis
operationem.Si vero quis contendendi studio in pro-
priis permanet opinionibus, et ea. qua jam dicta
sunt, sana mente ponderare recusat violenter au-
tem instat, Patris appellationem essentia signi-
ficativam esse, faciat ille etiam eamdem vocem
25. Cum vero haec nobis sufficiant de Unigenito,
consequeus fuerit deinceps de Paracleto quoque
dicere, non sectando multorum opiniones non pro-
batas aut satis expensas, sed servando in omnibus
sanctorum doctrinam, a quibus cum didicerimus
tertium dignitate et ordine, tertium quoque juxta
naturam revera esse credimus. Non quod dignita-
tes more hominum usitato in vicissitudine politica,
naturis hisce etiam per vices contingant, neque
etiam quasi ordo ita sit permutatus in creatione,
ut essentiis is sit contrarius ; sed quod conveniens
sit ipsi naturae, ut neque quod primum fuit ordine
secundum sit juxta naturam,neque etiam id quod
primum natura 70] fuit, secundum aut tertium
sortiatur ordinem. Quocirca siquidem constitutio-
nis eorum quae mente tantum percipiuntur, non
potest non optimus esse ordo:Spiritus sanctus
cum sit tertium ordine, primum esse non poterit
natura, id quod est Deus et Pater. Etenim vel
ineptum et abundans esset, si eumdem diceremus
modo primum,modo tertium tenerelocum; unum-
que et idem esse, id quod adoratur et illud in quo
adoratur; quemadmodum ipse Dominusdicit : Deus
est spiritus, et eos, qui illum adorant, Oportet in spi-
ritu et veritate adorare “.Neque enim unum et idem
est cum Unigenito; alias enim non haberet nume-
rum suum post Filium; utpote qui suam quoque
,propriam substantiam habet, sufficiente etiamad
horum confirmationem ipsa Salvatoris voce, qua
manifeste diversum dixit‘ esse eum qui mittendus
erat ad recordationem apostolorum. Neque sane
numero quidquam est aliud praeter Deum, quasi
etiam ingenitus quidam : unus enim ipse et solus
ingenitus est, ex quo omnia facta sunt; aut aliud
sane praeter Filium,progenies,inquam,seu propago
quaedam, unus enim et solus est unigenitus,Domi-
nus noster,Per quem sunt omnia ’,juxta Apostolum,
Verum tertium quid est tum natura tum ordine,
iussu quidem Patris,operatione autem Filii factum;
tertio loco colitur,quia videlicet ordine et dignitate
praestat aliis, et unicum tale Unigeniti opus est,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.