PG 31, col. 166

catque, simul atque in animam supervenerit, je-
junium, quod scilicet vere sit hoc nomine dignum.
2. Unge caput tuum, et lava faciem‘. Ad myste-
ria te vocat Scriptura. Qui unctus est, inunxit; qui
ablutus fuit, abluit. Transfer praeceptum ad in-
terna membra. Ablue animam a peccatis. Unge
caput unguento sancto, ut consortium habeas cum
Christo, sicque accedito ad jejunium. Noli obscu-
rare faciem tuam more hypocritarum. Obscuratur
facies, cum internus affectus externo quodam ha-
bitu simulato obumbratur, mendacio veluti velo -
obtento contectus. Hypocrita est qui in theatro
personam sustinet alienam, saepe heri, cum sit ser-
vus, aut regis, cum sit privatus. Itidem in hac
vita velut in orchestra quadam agunt plerique vi-
tam theatricam, aliud in corde gerentes, aliud in
specie horninibus ostendentes. Itaque ne obscuras
faciem. Qualis es, talis appara; ne teipsum trans-
figures in habitum tristem ac tetricum, hinc lau-
dem ac gloriam aucupans, quod videare continens,
ac temperans. Neque enim boni operis, cui tuba
praecinit, utilitas est ulla, neque fructus ullus je-
junii, quod ad publicam fit-ostentationem. Quae
enim ostentationis causa fiunt, ea nequaquam por-
rigunt fructum in saeculum venturum,verumin ho-
minum laudem commendationemque desinunt.
Proin hilariter accurre ad jejunii donum.— Vetus do-
num estjej unium,quod non veterascit,nec senescit,
sed usque renovatur, sed perpetuo vigore pubescit.
3. Putasne me jejunii antiquitatem a legis initio"
supputare? Etiam ipsa lege antiquius est jejunium.
Paulisper si manseris, comperies verum esse quod
dixi. Cave existimes diem propitiationis, 3 qui
designatus Israelitis erat mense septimo, decimo
die mensis ⁵, fuisse jejunii principium. Ades huc,
ac per historiam decurrens, vestiga jejunii antiqui-
tatem. Neque enim recens inventum est, sed pre-
tiosus thesaurus a majoribus repositus ac traditus.
Quidquid vetustate praeellit, idem venerabile est.
eadem oratione ρ. 8, A, ις) : ξὺ δὲ, ῦπερπιαίνῳν μὲν
σεαυτὸν-καὶ κατασαρκῶν, οὐκ ἀνίης ἐκτήκῳν δὲ τὸν
νοῦν ἐν κάτροφία τῶν 61,311; ρίων καὶζωοποιῶνῌδ ιδ αγμάτων,
οὐδένα λόφον ποιῇ ; Tu vero nullumne finem'factué
rus es teipsum supra modum saginandi ac carne
onerandi? animum autem a te labefieri salutarium
et vivificorum documentorum inedia,parvi pendes?
Marum.
(7A) Antiquiduo libri τῶν μελῶν τὴν ὀνομασίαν, velim
accipias de internis appettatz'onem membrorum,
~Alii quatuor mss. et editi μελῶν τὴννομοθεσίαν.
(8ῙΟΙξηι, ut notat Dacicus, in Oliv. pro κατασχη-
ματίςων legebatur xaraaxnpariCou_, quam lectione!!!
alteri praetulimus. Ita enim legi debere, si nihil
aliud,'ipsa certe orationis series ostendit.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.