PG 31, col. 567

percipiunt. Et certe putandum est certamen certa-
minum omnium maximum nobis propositum esse.
pro quo agenda nobis sunt omnia et laborandum
pro viribus ut ad id praeparemur, atque poetis, et
historicis, et rhetoribus, et hominibus omnibus
utendum, unde utilitas aliqua ad animam curan-
dam accessura sit.Quemadmodum enim infectores
quidquid ingendum est prius curis quibusdam
praeparant, et ita demum colorem sive purpureum
sive quempiam alium inducunt : eodem modo et
nos quoque, si indelebilis in nobis honesti gloria
omni tempore permansura est, his externis ante
initiati, deinde sacras et arcanas doctrinas edisce-
mus: et solem velut in aqua videre assueti, sic
luci ipsi oculos admovebimus. Quod si mutua quae-
dam convenientia intersit inter doctrinas, earum
nobis cognitio valde utilis fuerit : sin minus, certe
earum inter se collatarum discrimen internosse,
ad potiorem firmandam non parum contulerit.Sed
cuinam rei comparata doctrina utraque, possis
imaginem assequi? Certe quemadmodum arboris
propria virtus est, tempestivo fructu scatere, et
tamen folia etiam circum ramos exagitata aliquid
eis ornamenti conciliant: ita et animte quoque pri-
marius fructus est veritas ipsa, sed tamen haud
ingratus est externae sapientiae amictus, tanquam
si folia quaedam fructui et umbraculum et aspe-
ctum non inamoenum praebeant. Dicitur igitur et
Moyses ille perquam eximius, cujus nomen apud
omnes homines ob sapientiam maximum est, exer-
citato in Egyptiorum disciplinis animo‘, ita ad ejus
qui est contemplationem devenisse.Similiter autem
posterioribus quoque temporibussapientem Danie-
lem sapientiam Chaldaeorum in Babylone edoctum‘,
ita demum doctrinas sacras attigisse tradunt. Sed
quod externae hee disciplinae non sint animabus inu-
tiles,satdictum est: consequens est ut jam dicamus,
quomodo ipsarum participes fieri vos oporteat.Pri-
mum quidemrebus omnibus quae a poetis dicuntur
(ut hinc initium sumam), varia cum dicant, ne-
quaquam ordine adjiciendus animus est : sed ubi
facta aut dicta virorum bonorum vobisnarrave-
rint, eos et diligere et imitari operte pretium est,
et quam maxime nitendum uttales efficiamur; sed
⁸ Act. vui, 2'2.
⁵ Dan. ι, 4.
(26) Basilius hoc dicit, Christianum ita adjuvari
prefe na poetarum e_t_oratorum doctrina,ut milites
gesticulandi saltandique arte in suis exercitationi-
bus adjuvantur. Vide ’Duceeum.
(27) Sic Colbertini secundus et tertius. Editi et
alit ωεεηήμίν ἡ, quod decurtatum eratet mutilum.
(28) Editio utraque προῦργου ἄν. Antiqui tres li-
bri προῦργου.
(29) Unus Reg. φησί.
(30) Editio utraque εἰσί Μή. Veteres quinque

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.