PG 31, col. 570

Nam sermonibus pravis assuescere, quaedam via
est ad ipsa facta. Quapropter custodia omni ser-
vanda anima est, ne per sermonum voluptatem
quidquam vitiosum imprudentes suscipiamus,
perinde ut qui melle admisto sumunt venena. Non
igitur poetas 176 laudabimus, cum convician-
tur, cavillanturque : non cum amasios aut ebrios
depingunt τ non cum felicitatem aflluenti mensa
atque cantilenis dissolutis metiuntur. Sed minime
omnium, poetis de diis disserentibus intenti eri.
mus ; et maxime cum de illis tanquam de multis,
iisque ne inter se quidem consentientibus habue-
rint sermonem. Frater enim adversus fratrem
apud illos seditionem concitat atque discordiam,
et pater adversus liberos, hisque rursus adversus
3. Eadem certe etde historicis dicere habeo,prm-
sertim cum ad audientium animum oblectandum
historias conscribunt. Nec etiam rhetorum men-
tiendi artem imitabimur. Etenim neque in judiciis,
neque in aliis actionibus conveniens nobis fuerit
mendacium, qui rectam ac veram vita viam am-
plexi simus.et quibus non litigare lege praceptum
'sit. Sed illa magis probabimus, in quibus virtutem
laudaverint,aut vituperarint vitium.Ut enim reliqui
solo florum hono odore aut colore perfruuntur,
apes vero mel etiam ex eis excerpere norunt : ita
hic quoque, qui non solam ejusmodi librorum ju-
cunditatem ac suavitatem consectantur,iis licet ali-
quid etiam utilitatis ex illis in anima reponere.
Omnino igitur ad apum exemplum, hislibris uten-
dum vobis est. Illa; enim neque floribus omnibus
ex inquo insidunt, neque etiam ad quos advola-
rint, eos totos auferre conantur : sed cum ex eis
quantum idoneum est ad opus, semel collegere,
reliquum dimittunt. Nos quoque si sapimus, ubi
quantum nobis congruit, ac veritati affine est, ex
his scriptis collegerimus, reliquum prmtermitte-
mus. Et quemadmodum in decerpendo roseti flore
sentes devitamus: sic etin talibus sermonibus
quidquid utile est carpentes, noxium vitemus. Sta-
tim igitur ab initio disciplinas singulas considerare,
et ad finem accommodare, operae pretium est, ut
est in Dorico proverbio, lapidem ad funiculum du-
centes. Et quando per virtutem ad nostram illam
vitam pervenire nos oportet, de hac autem multa
poetis, multa historicis, multo plura philosophis
£32: Colb. tertius λόγων τό ἡδὺ λαϐόντες τὸ βλα-
ερον.
’(37') sum
υλαξόμεθα. At mss. multi φυλαξὼ-
siis-Steti!!!
Olb. ίϐΐιὶιιεπιρισκοπεῖν.
(38) Editio Parisipég ἐπί. Editio Basil. et duo
mss. ἡμῖν έπί. Alii ’ quatuor mss. ἀρετῆς έπὶ τὸν
βίον ἡμῖν καθεῖναι, alio ordine.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.