PG 31, col. 627

revertatur ; multisque offendiculum factus, vitam
in Christo institutam omnibus suspectam reddat,
quasi agi non possit: cujus rei periculum nostis
omnes, quotquot Evangelia legistis, in quibus ipsa
divina vox dicit : Expedit ei magis ut mola asina-
ria imponatur in collo ejus, et proficiatur in mare,
quam utscandalz'zet unum de pusillis istis“. Neque
enim solum erit obnoxius desertoris condemna~
tioni : sed etiam exitii eorum qui ab ipso sunt
eversi, reus futurus est, etsi stultis quibusdam co-
gitationibus persuadere sibi videtur, se in stimulo
degentem per bona opera Numen esse placaturum
quod effici ab ipso non potest. Qui enim in eo vita
genere, in quo non facilis ad peccatum accessus
patet, ob assiduam animi attentionem adversarii
luctationes sufferre non potuit, quomodo in vita
multis peccatis exposita, cujus ipse sit moderator,
virtutem ullam excolere et exercere poterit Ἰ Sed
ut det aliquis, eum vitam recte moderari posse,
tamen Christi derelicti crimen non effingiet, quem
admodum et hi discipuli in Evangelio designati,
ds quibus divinus evangelista ait : Multi autem
discipulorum abierunt retro, et jam non ambula-
bant cum Jesu,dicentes:Durus est sermo ipsius 203
quis potest cum audire το τ Ea enim de causa beni-
gnissimus Deus saluti nostrxe providens,vitam ho-
minum divisit in duplex vitae genus, conjugium ο
dico ac virginitatem, ut qui virginitatis certamen
subire non valeret, hic sibi adjungeret uxorem :
sic tamen, ut illud sciret, reddendam sibi esse ra-
tionem continentiae, sanctitatisque, et ejus cum
his sanctis, qui in conj ugio et in liberorum educa-
tione vitam egerunt, similitudinis. Qualis erat in
Veteri Testamento Abraham, qui unico tilio citra
dolorem ac molestiam immolato, inde gloriabatur
quod Deum praetulisset : qui etiam, cum ad exci-
piendos peregrinos paratus esset, fores tabernacu-
lisui apertas tenebat. Non enim audivit: Vende
qum habes, et da pauperibus“. imo Job et alii plu-
rimi, Davidque et Samuel his majora praestitere.
Erat quoque ejusmodi Petrus in Novo Testamento,
ac caeteri apostoli. Etenim fructus dilectionis in
Deum ac proximum ab unoquoque homine repe-
tendi sunt ; horumque mandatorum, seu potius
omnium, quaecnque violata fuerint, pcenas dabit.
Sicut et Dominus in Evangeliis declarat, cum
⁶⁹ Matth. xvm, 6. τί) Joan. vx, 67, 6t.
τί Matth. xxx, 2i .
(58) Beg. primus ἆὸνναμίας ὑποληψιν.
(60) ch.primus et editio Ven. in margine ὀνικὸς
κρεμασθῇ περὶηη-καὶριφῇ.
ὃί) Antiqui duo libri μονον. Alius et editi μόνος.
62) Codices duo τιτῶν-ἀρετῶν. Ibidem utraque
editio etlteg. secundus διορθοῦν ἑαυτοῦ τὸν, Alii
duo mss. διορθοῦν me τὸνξ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.