PG 31, col. 631

trahare, sed valido et forti animo mortalia cum
immortalibus commutes. Ubi vero res quas ad te
pertinent dereliqueris, esto inflexibilis et constans,
certoque scias eas praemittere te in caelum : siqui-
dem ipsas in sinu pauperum reconditas cum multa
accessione apud Deum es inventurus. Cum autem
ab amicis ac familiaribus divelleris, cave coniicia-
ris mmrore nimio,quandoquidem cum Christo qui
pro te crucifixus est, conjungeris: quod quid,
quaeso, a nobis amabilius excogitari potest?Quando
autem, Deo juvante, in primo hoc pugilatu tuum
adversarium superaveris, nolito teipsum tanquam
vas quoddam ignominiosum projicere. Ex quo enim
rebus terrenis remisisti nuntium, jam honorem
apud Christum tibi conciliasti ; sed magnopere
cura et provide, ut virum tuae vitae tutissimum du-
cem reperias, probe edoctum conducere eos qui ad
Deum pergunt. plenum virtutibus, ejus quin in
Deum'est dilectionis testimonium habentem ex suis
ipsius operibus, divinarum Scripturarum gnarum,
animo sedato prteditum, pecuniarum non aman-
tem, a negotiis alienum, quietum, Deo acceptum,
diligentem pauperes, non iracundum, injuriarum
immemorem, ad eorum qui ipsum adeunt aedifica-
tionem multum laborantem, vame glorias non cu-
pidum, non superbum, nullis assentationibus fle-
ctendum,non obnoxium mutationi, nihil Deo prae-
ferentem. Et, si quempiam hujusmodi nanciscare,
omnem tuam voluntatem exspuens, et foras reji-
ciens, huic te ipsum trade, ut quasi vas sincerum
invenieris, qui scilicet eas quae in te infunduntur virtutes ad laudem et gloriam tuam serves. Etenim
si quidpiam ex iis vitiis quibus antea deditus eras, in teipso reliqueris, tunc bonis qum in te fuerant
immissa, in vappam transmutatis, tanquam vas quoddam nulli usui aptum foras projicere.
3. Hoc secundum est luctamen, quod cum salu-
tis nostrze hoste ineundum est. Documenta enim
magistrorum bonorum, bona sunt : malorum au-
tem, mala sunt omnino. Cum enim nobis persua-
dere non potuerit malus ille adversarius noster, ut
in mundi tumultu et exitio permaneremus, 205
suadere conatur, ne vitm accuratae dediti simus.
neve permittamus nos viro, qui omnia nostra pec-
cata ob oculos nobis ponat, corrigatque: sed ut nos
credamus cuipiam honoris amore insanienti, sute-
que erga suos convictores indulgentiae obtentu sua
ipsius vitia commendanti : ut cum ita nos latenter
innumeris vitiis rursus addixerit, nostris ipsis pec-
cati vinculis nos obstringat. Quod si viro te dedas
(71) iidem mss. πρὸς τό ἀθάνατον,
ἵῖἓ) Editio Paris. τῷ Θεῷ. Articulus etin nostris
)us mss. et in editione Veneta desideratur.
tribus mss. et in editione Veneta desideratur.
Haud longe duo mss. μὴ γίνου.
(73) Codex unus καὶ εὶ εῦρῃ ς. Necita multopost
Reg. primus προς ἔπαινόν σοι( Statim Regii primus
et tertius ἐγκαταλίπης ’ἐν σεαυτῷ· et ita quoque lc-
gitur in margine editionis Venetae.
(74) ltegii primus et tertius ὥσπερ τι τῶν ἀχρή-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.