PG 32, col. 1102

In English: The Letters 361

si quid simile, quasi nihil habeant hic commune,
despuunt. Deinde vero et de ipso consubstantiali
(propter quod puto eos ista adornare, qui sub-
stantiam penitus transfigunt, ut nullum locum
relinquant consubstantialitati) disceptare. nobis
fusius velis, quem sensum habeat, et quomodo
salubriter proferatur, in rebus, in quibus nec
genus commune superpOsitum cernitur, nec ma-
teriale subjectum prius exsistens, nec distributio
primi in secundum. Qua igitur ratione oporteat
dicere Filium Patri consubstantialem, in nullum
praedictorum sensuum incidenda, fac ut nobis
prolixius explices.I Nos siquidem existimamus,
quidquid ex hypothesi, Patris substantia esse
sumatur, idem omnino esse et. substantiam Filii
sumi necessario debere; adeo ut si quis substan-
tiam Patris appellaverit lumen sub intelligentiam
cadens, aeternum, ingenitum; Unigeuiti quoque
substantiam voeaturus sit lumen sub intelligen-
tiam cadens, seternum, genitum. In hunc porro
sensum mihi videtur, vocem similis sine discri-
mine, magis congruere, quam vocem consub-
stantialis. Nam lux quas cum luce nullam habet
secundum magis et minus differentiam, recte qui-
dem mea sententia dici potest, non eadem esse
cum illa, quandoquidem in propria substantiae
determinatione utraque consistit; sed similis se-
cundum substantiam absolute ac per omnia. Sive
ergo has oporteat eloqui cogitationes, sive alias
majores assumere, tu tanquam peritus medicus
(tibi enim quas corde gerimus fecimus manifesta),
quod quidem aegrum est sana, quod vero debile
sufiulci; omni autem modo confirma nos. Fra-
EPISTOLA. CCCLXII'
Basilio Apolinarius.
Ut Dei amantem virum decet credis, et ut doc-
trinae studiosus queris ; atque ει nobis promptus
animus debetur propter cbaritatem, licet scientia
sufficiens non sequatur, cum ob indigentiam nov
stram, tum ob rei immensitatem. Una substantia,
non numero solum dicitur, quemadmodum ais,
et quod est in una determinatione; sed etiam
proprie duorum hominum,“ alterius cuiusve,
qui in genere adunantur: ita ut hac ratione duo
ac plures idem sint secundum substantiam; in
“ Ex Monument. Eccl. Gr. t. Il, p. 86.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.