PG 32, col. 243

In English: The Letters 8.1

ad supernam philosophiam deducens ? Quoniam
autem, Deo dante, voti compotes, quantum licuit,
facti sumus, electionis invento vase et puteo pro-
fundo, dico autem Christi os Gregorium: nobis
parumper, quasso, parum, rogamus, concedite
temporis; non quod in urbe commorationem am-
biamus (neque enim ignoramus, homines hoc
pacto a maligno decipi), sed quod versari cum
sanctis longe utilissimum esse judicemus. Dum
enim de divinis dogmatibus aliquid dicitur, audi-
turque frequentius, contemplationum quemdam
habitum, qui aegre amittatur, suscipimus. Et res
quidem nostra: ita se habent.
2. Vos autem, o divina et omnium mihi charis-
- sima capita, cavete Philistinorum pastores, ne
quis puteos vestros clanculum obstruat, et puram
eorum, quae ad fidem pertinent, cognitionem ob-
’ turbet. Hoc enim eis semper studio est, non ex
Scripturis sacris docere animas simpliciores, sed
sapientia extranea veritatem circumvenire. Qui
enim ingenitum et genitum in nostram fidem in-
troducit, docetque eum qui semper est, aliquando
non fuisse, eumque qui natura ac semper Pater
est patrem fieri, et Spiritum sanctum non esse
sempiternum, nonne ille palam Philistaeus est in-
videns patriarchae nostri ovibus, ne ex pura et in
vitam mternam saliente aqua bibant“, sed illud
prophetae oraculum trahant in semetipsos: Me
derelz’querunt fontem aquae vivae, ac foderunt sibi
ipsis cisternas obtritas, qua? non poterunt aquam
continere 35; cum confiteri oporteat Deum Patrem,
Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, uti elo-
quia divina, et qui ea sublimius intellexere, (lo-
cuerunt. Caeterum ad eos qui tres deos nobis
exprobrant, illud dicatur: unum nos Deum non
numero, sed natura confiteri. Quidquid enim
unum numero dicitur, id vere unum non est,
neque natura simplex: Deum vero simplicem et
incompositum confitentur omnes. Non igitur unus
numero est Deus. Quod autem dico, est ejusmodi.
Unum numero mundum esse dicimus, non tamen
unum natura, neque simplicem illum quemdam.
Dividimus enim ipsum in elementa ex quibus con-
stat, in ignem, aquam, aerem et terram. Rursus
homo unus numero dicitur. Unum enim hominem
saepe dicimus, sed non simplex quidam ille est
cum ex corpore et anima constet. Similiter et an-
gelum unum numero dicimus. sed non unum 82
³⁸ Joan. iv, 14. ⁸⁵ Jerem. η, l3.
Δυναίμην. Editiiterum addunt Πῶς γὰρ ἄν.
Sed haec melius absunt a duobus codicibus'mss.
Plures non habuimus.
KPFVWTES- mss._ Editi κρίναντες.
(51) Φυλιστεύς. Harl. Φυλιστιαῖος.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.