PG 32, col. 75

In English: De Spiritu Sancto 3

ex quo et per quem, rebus natura separatis attri-
buerunt. Siquidem illi putant his vocibus, ex quo
significari materiam: his vero, per quem, instru-
mentum designari, 5 aut prorsus ministerium.
Vel potius (quid enim vetat, tota illorum doctrina
repetita, paucis arguere, et quam isti homines di-
canta vero dissidentia etquam ipsinon constent
sibi?) qui inani philosophiae dederunt operam,
dum multifariam exponunt causae naturam, eam-
que in propria significata dividunt, alias aiunt esse
causas principales, alias cooperantes, aut concau-
sales, alias autem hanc rationem habere ut sine
iis nihil efficiatur. Atque harum cuique peculia-
rem etiam attribuunt appellationem, ita ut aliter
opifex, aliter instrumentum significetur. Nam
opifici congruere existimant illud,a quo; aiunt
enim proprie dici,a fabro factum fuisse scamnum:
at instrumento convenire illud, per quem ,° dicunt
enim, per securim et terebellum etreliqua. Simi-
liter hanc particulam, ex quo, illi faciunt propriam
materiae ; siquidem e materia fit opificium. Porro
particulam, juxta quod, putant significare conce-
ptum animo, vel extrinsecus objectum artifici
exemplar. Vel enim prius cogitatione sibi depingit
id quod facere destinat, et sic quod animo conce-
pit, ad opus perducit : vel ad exemplar jam edi-
tum respiciens,ad illius similitudinem Operationem
dirigit. Hanc autem particulam, propter quod, vo-
lunt competere fini ; scamnum enim esse factum
ad usum hominum. Denique his verbis, in quo,
tempus aut locum indicari. Quando enim factum
,. est? in tali tempore. Ubi factum est?in tali loco,
Haec autem tametsi nihil conferunt ad id quod fit,
tamen absque his nihil potest fieri. Op'erantibus
enim et loco et tempore opus est. llas observa-
tiones ex inanibus disciplinis ac vana deceptione
desumptas cum isti didicerint atque admirati sint,
eas etiam ad simplicem et arte omni carentem Spi-
ritus doctrinam transferuut, ut et Deum Verbum
diminuant, et Spiritum sanctum rejiciant: qui
quidem vocem instrumentis inanimis aut servili
ac prorsus humili ministerio a profanis scriptori-
bus assignatam,loquor de dictione, perquem, ad
Dominum universorum non veriti sunt transferre;
nec pudet Christianos serrae aut mallei vocabu-
lum universae creaturae Conditori attribuere.
(39; ‘On ἐκ τῆς ἔξωθεν, Huc ί transferre coacti
sumus hunc titulum a librariis infra ante haec
verba, oi nspitn'v paméag,_vitiose prorsu_, ut patet
ex parenthesi, quam adjicimus, apposiumi Ibi-
dem Reg. tertius συλλαϐῶν θεολογία.
, (⁸40) Ἐκείνους αὐτούς. Sic libri veteres. Edili αὑτοὺς
εκεινου ς.
(Iit) 'Ens'xuv. Non, male in uno ex Regis ὑπ-
ἐχειν. Paulo' post articulus ex mss. codd. additus

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.