PG 32, col. 86

In English: De Spiritu Sancto 5

non esse. Siquidem hanc particulam de Domino ac
Spiritu sancto us'urpatam esse, tanquam per se
notum, demonstrare omittam. Illud tamen neces-
sario dicendum est, prudenti auditori sufficere
illam objectorum confutationem, quae a contrario
ducitur. Nam si prolationis diversitas arguit natu-
ram diversam, quemadmodum isti dicunt: jam
vocum identitas vel pudore cogit eos fateri essen-
tiam iu nullo discrepantem.
l2. Neque enim solum cum de Deo fit sermo, ha-
rum vocum usus variat ; verum etiam ad mutuos
3 invicem significatus saepenumero transferuntur,
quoties altera alterius recipit significationem, ve-
luti, Possedi hominem per Deum η, inquit Adam,
perinde atque si dixisset ex Deo. Et alibi : Quae
irra’cepit Moyses Israeli per mandatum Domina”.
Et rursus : Nonne per Deum horum manifestatio
est ²⁰ ? Joseph de insomniis cum iis qui in carcere
erant, disserens et ipse aperte pro ex Deo dixit
per Deum. Et contra, ex quo, pro per quem usur-
pavit Paulus, velut cum ait : Factus ex muliere “,
pro per mulierem. Nam id nobis alibi perspicue
distinxit, cum ait feminae convenire, e viro natam
esse, viro autem per feminam: Quemadmodum
mulier ea: viro, ita vir per mulierem ³³. Sed tamen
hic Apostolus, simul ostendens diversum harum
Ο vocum usum, simul obiter corrigens quorumdam
errorem, existimantium Domini corpus esse spi-
rituale; ut ostenderet carnem Dei gestatricem ex
humana massa concretam fuisse, maluit uti verbo
significantiore (nam hae dictiones, per mulierem,
transitoria: generationis suspicienem erant da-
turae : at hmyex muliere, abunde declarant com-
munionem, quam natura geniti cum genitrice ha-
bet), non quod ille secum pugnet, sed ut ostendat
has voces facile sibi vicissim cedere. ιο Quando
igitur de quibuscumque definitum est proprie dici,
per quem, de iisdem etiam vox, ex quo, usurpatur;
qua ratione fit, ut ad pietatis calumniam ha: dic-
tiones inter se prorsus separentur?
vm, 2t. 3° Gen. XL,8. ²² Gal. xv, 4. ²² ICor. χι, l2.
Basileen sibus.
σάρξ, Christi caro Deifera vo- °
(69) Ἢ θεοφόρος
Munium; Romam; in
catur Homil. in psa
caput ιι Isaiae, ut observat Duczeus. Ad_dit_ idem
vir doctissimus, Theodoretum graviter olim hallu-
cinatum fuisse in reprehensione anathematismi
uin_ti.ubi,_ait ACbristum a Basilio ᾅεοφὸρρν digammos,
ominem Deiferum, vocatum fuissei'in libro De
Spiritu sancto et in Explanationc psalmi_quinqua-
gesimi. Non enim parum interesf inter hominem
Deiferum et carnem Deiferam.
Ἐμφατικωτέραν. Legitur in duobus codici-
bus Ἐμφαντικωτέραλ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.