PG 32, col. 979

In English: The Letters 263.1

sensus est iis qua: ab haereticis proposita fuerunt.
Atque ita ex episcopatu ejectus, propterea
quod antea Melitinze depositus esset, hanc sibi
restitutionis viam invenit, ut ad vos se conferret.
Quaenam autem ei proposita fuerint a beatissi-
mo episcopo Liberio, et quibusnam assensus sit,
ignoramus, nisi quod epistolam attulit, quae eum
restituebat, eaque ostensa concilio Tyanensi in
suum locum restitutus est. Hic nunc depopula-
tur fidem illam, ob quam susceptus est, atque
una cum iis est, qui consubstantiale anathemati-
zant, seque ducem praebet haeresis Pneumatoma-
chorum. Quoniam igitur istinc evenit illi facul-
tas laedendi Ecclesias, ac data a vobis fiducia
utitur ad subversionem multorum, necesse est
istinc quoque venire et emendationem, ac per lit-
teras Ecclesiis significari, quibusnam conditioni-
bus susceptus sit, et quomodo nunc immutatus
irritum iaciat beneficium sibi concessum a Patri-
bus qui tunc erant.
4. Secundus post ipsum est Apolinarius , non
parum et ipse Ecclesias contristans. Cum enim
scribendi facilitate lingua ei ab omne argumen-
tum prompta sit, reple-vit scriptis suis orbem ter-
rarum, contempta objurgatione illius, qui dicit:
ita quoque profecto
Cave facere libros multos ⁸³ :
in multitudine peccata multa sunt. Quomodo
enim possit in multiloquio ³³ peccatum vitari?
Illius igitur de theologia disputationes, non pe-
titis e Scriptura probationibus, sed humanis ar-
gumentis nituntur. Sunt autemjlli et de resur-
rectione elucubrationes fabuiose scriptae , vel
potius Judaice : in quibus ait nos rursus ad lega-
lem reversuros cultum, rursusque circumcisum
iri, et Sabbata observaturos, adque abstenturos
a cibis, et victimas oblaturos Deo, et adoraturos
Jerosolymis 407 in templo, ac omnino Judaaos
ex Christianis futuros. Quibus quidnam magis ri-
diculum esse possit, aut ab evangelica dogmate
magis alienum? Deinde ea etiam quae de lncar-
tione tradidit, tantam intulerunt fratribus pertur-
bationem , ut jam pauci ex iis qui legerunt, pri
scam pietatis formam conservent : contra, pleri-
que novitatibus intenti, ad quaestiones et ad per-
tinaces inutilium horum verborum investigatio-
nes deflexerint.
³³ Eccle. ΧΠ, t2. ⁸³ Prov. x, 19.
(10) Aéd‘paxs. Sex codices mss. ἔγραψεν. Coisl.
primus et Med. cumeditis consentiunt.
ᾇ (111) Μελιτινῇ. Medicaeus cum tribus Regiis Με-
ιτῑνη.
ιτην .
(12p)Tofi ἐγκλήματος τοῦ, etc. Ita mss. septem.
fidius habet τοῦ ἐντάλματος. Editi τοῦ Ἐκκλησιαστοῦ
ιγοντος.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.