PG 33, col. 47

trium hypostasim quam hmretici οὐσίαν, essentiam Α gregato, ex eisdemque episcopis qui Tyri antea
quam Athanasius, Eusebius Vercellensis aliique
concilii Alexandrini an. 362. Patres omnino vel legi
vel proferri vetuerunt,Athan. tom. ad Antioch. n. ὅ,
cui rei, sicut et cmteris in eo concilio decretis sa'
sensit et subscripsit Paulinus Antiochenus. ibid.
n. 11. Hac expositione quae ipsos unius hypostasis
assertores offendit, si Cyrillus offensus est, mirari
' non debemus.
20. Illud quoque non parum ad excusandum
Cyrillum valet, quod non proprios sibi de dissidiis
ecclesiasticis sensus, sed quos a Maximo prmsule
acceperat. quique in Ecclesia Hierosolymitana et
tota forte Palmstina communes erant. expressisse,
ac meliores tandem eum iis sumpsisse videatur.
Quis enim credat juniorem presbyterum .cuj us fidei
totam episcopatus sarcinam crediderat suus praesul,
alios quam episcopum suum de rebus gravissimis
cogitatus habuisse ? Sed, ut id magis approbetur,
juvat paulo altius de sancti Maximi etPalestinorum
prassulum hoc tempore sententia inquirere. Maxi-
mus confessor cum aliis Palaestinis episcopis Tyrio
contra Athanasium concilio. Arianorum dolis de-
lusus interfuit Narrat Rullnis lib. ι Hist., c. t7,
quod cum Paphnutius Maximum in concilio una
cum Athanasii inimicis sedentem vidisset.pro nimia
simplicitate nihil de illorum scelere suspicantem,
prehensum manu abduxit e consessu.et de singulis
instructum perpetua dehinc Athanasio communione
sociavit Idem factum Sozomenus lib. ιι, cap. 25:
post decretam et pronuntiatam in concilio Athana-
sii damnationem refert, innuens Maximum eam
hoc facto improbasse; de retenta tamen a Maximo
Athanasii communione silet. Utut sit de illa Ru-
fini et Sozomeni narratione, certum videtur Maxi-
mum et Palmstinos episcopos,sivein concilio Tyrio,
sive postea.vi compulsos aliquid in nomen Atha«
nasii subscribendo commisisseJiefert enim At hana-
sius in Hister. Arianorum ad monachos, num. 25,
pag. 358, cum ipse an. 349 Palmstinam pertrans-
iret, omnes Palaestinae episcopos, duobus vel tribus
exceptis, iisque suspectis viris, ita Athanasium
suscepisse et communionem ejus amplexos esse,
καὶ τὴν πρὸς αὐτον ἠσπάσαντο κοινωνίαν, ut etiam
litteris se excusarent, quod ea quas prius scripse-
rant. non ex animo, sed vi coacti fecissent: Ὠς καὶ
γράψαι καὶ ἀπολογήσασθαι, ὅτι ἃ πρότερον ἔγραψαν,
οὗ κατὰ προαίρεσιν ἀλλά βιαζόμενοι πεποιήκασι. ΗΟ-
rum vero episcoporum princeps Maximus fuit cujus
nomen in litteris ad episcopos Algypti et Ecclesiam
Alexandrinam pro Athanasio scriptis cmterorum in
capite habetur,apud eumdem Athanasium Apolog.
cont. Arian. num. 57, p. 175. Si quis Maximum a
communi caaterorum culpa liberare velit, per me
licet Idem tamen eodem anno, concilio Hieroso-
lymis ad dedicationem basilica; Resurrectionis con-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.