PG 33, col. 48

ecclesiasticas receptioni intercesserit, seseque op-
posuerit S. Maximus, incertum. Unus laudatur
apud Sozomenum lib. ιι, cap. 33. Marcellus Ancy-
ranus qui Arianorum admissioni consentire nolue-
rit,nec consecrationi hasilicze interessedum horum
episcOporum communionem refugit. Quod Arius in
Ecclesia Hierosolymitana communioni restitutus
sit, inde factum puto ut cum ejus haeresim Cyril-
lus variis locis graviter oppugnet, omnesque illius
surculos persequatur, nunquam tamen Arium de
nomine appellet; vel ejus haeresis sequaces Arianos
dicat. Idem Maximus iis dubio procul assensit quae
contra Marcellum Ancyratem ab Eusebianis decreta
sunt sive Hierosolymis an. 335, ubi causa ejus pri-
mum examinari empta, sive Constantinopoli anno
sequenti, cum, uti plane convictus, abdicatus epi-
scopatu est: nam Ecclesiae sum sententiam. ut vi-
detur, exponens Cyrillus cat. 15. n. 27. de ejus
haeresi verba faciens, hanc appellat novissimum
draconis caput,quod in Galatia recens succrevisset.
Convocato an. 341 ad Encaenia Ecclesiae Antioche-
nzn concilio,dedita opera Maximum abfuisse ferunt;
paenitentia ductum ait Sozomenus lib. ιιι, cap. 6,
quod fraude deceptus eorum qui Athanasium eje-
cerant episcopatu, sententiae suffragatus esset. So-
crates lib. n,c. 8,eadem confirmat. Nec aliis postea
sive Eusebienorum sive Catholicorum conciliis in-
terfuisse videtur. Nullo tamen ante annum 349
publico testimonio quas in Athanasium erant ges-
ta retractavit.
21. Cum autem Palaestinam ipse ex Galliis redux
eo anno pertransiret, omnes, uti jam dixi, provin-
cias illius episcopi. duobus vel tribus, Acacio ni-
mirum Caesariensi et Patrophilo Scythopolitano
exceptis. Hierosolymis concilium cum Maximo ce.
lebrantes. Athanasii communionem amplexi sunt,
quaeque contra eum scripserant. vi adactos fecisse
datis litteris sunt contestati. Insuper ad episcopos
Aigypti. et plebem Alexandrinam litteras dederunt
de reditu Athanasii gratulatorias ; eisque aiunt se
amore ecclesiasticae pacis cum ipsis conspirantes
Athanasium priores amplexos esse, per eumque
cum ipsis communicare; apud Athenas, Apol.
cont. Arian. n. 57. pag. 175, subscribit Maximus
cum aliis quindecim episcopis. Eodem tempore fa-
ctum videtur. quod iidem episeopi synodicae ad
omnes totius catholica) Ecclesia: episcopos et com-
ministros concilii Sardicensis epistola: subscripse-
runt; apud Athan., Apol. cont. Arian. ιι. 50, pag.
I69.Eadem sunt enim episcoporum nomina eodem-
que fere ordine scripta, nisi quod num. 5t) deest
Macrini nomen. quique The-odorus appellatur num.
57, hic Theodosius dicitur. Ac Socrates lib. ιι,
cap. 24, Sardicensis synodi decreta Maximo ab

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.