PG 34, col. 462

est a terra, et absque iis, quas extra sunt, impos-
sibile est ei vitam ducere : ita et anima, nisi ab 8
hoc tempore regeneretur in illam viventium ter-
ram, et illic spiritualiter alatur, et spiritualiter
Domino proficiens crescat, et arcanis vestimentis
cmlestis pulchritudinis ex divinitate desumptis in-
duatur, absque illo cibo in gaudio et quiete ex se
ipsa vivere plane non potest. Habet enim etiam
divina natura panem vitae, qui dicit : Ego sum pa-
nis vitae“, et : Aquam viventem ¹⁷, et : Vinum la?-
tificans cor hominis η, et: Oleum exsultationis“,
et multiplicem crelestis Spiritus cibum, et vesti-
menta luminis coelestia, a Deo profecta. In his
consistit aeterna animae vita. Va: corpori, si in sua
ipsius natura constiterit, quia corrumpitur et mo-
ritur. Vae etiam animae, si in sua ipsius natura
consistat, et suis operibus solum fidat, non habens
participationem Spiritus divini, quia moritur, nec
vitae reternaa ac divinae idonea putatur. Quemad-
modum enim infirmis accidit, ut, si corpus amplius
cibum capere nequeat, omnem de eorum vita spem
abjiciant, omnesque veri amici, cognati atque fami-
liares plorent: sic deplorat Deus et sancti angeli
animas, non vescentes caelesti cibo Spiritus, nec
in incorruptione viventes. Haec vero rursus dico,
non sunt verba nude et simpliciter prolata, sed
opus vita: spiritualis, opus verum, quod efficitur
in anima digna et fideli.
XII. Si igitur thronus Dei effectus es, et inse-
derit in te ccelestis auriga, et anima tua tota oculus
spiritualis, et tota lumen effecta est: si quoque
caelesti illo Spiritus cibo enutritus es, et ex aqua
vitae bibisti, atque vestimenta arcani luminis in-
duisti: si denique tuus interior homo haec omnia
expertus ac in fidei abundantia constitutus est,
ecce vivis vitam revera aeternam, requiescente ani-
ma tua ab hoc momento cum Domino. En adeptus
es et accepisti Ι]ωο a Domino in veritate, ut vitam
veram vivas. Si vero nihil horum tibi conscius es,
plora, contristare ac geme, quod aeternarum ac
spiritualium divitiarum particeps tactus nondum
es, et veram vitam nondum accepisti. Sollicitus
ergo esto de inopia tua,supplicans Domino noctes
et dies, eo quod in gravi paupertate peccati es
constitutus. Utinam vero sit aliquis qui de penuria.
sua anxius sit l et non velut saturati in securitate
vivamus ! quia qui laborem ejusmodi sustinet,
quaerit et indesinenter Dominum obsecrat, mox
consequetur redemptionem ac caelestes divitias,
quemadmodum Dominus dixit, de injusto judice
et vidua sermonem habens : Quanto magis Deus
vindictam faciet clamantium ad se nocte et die Υ
¹⁹ Psal. XLV, 8.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.