PG 35, col. 1110

In English: Select Orations of Saint Gregory Nazianzen 21.0

affecerunt ⁸⁸. Nam si perpaucos exceperis, qui, vel
ob nominis obscuritatem contemptui habiti fuerunt,
vel ob virtutem restiterunt, quos Israeli seminis et
radicis loco relinqui 5° oportebat, ut per Spiritus
influxiones rursum effloresceret atque ad vitam
revocaretur, omnes tempori obsecuti sunt : hoc
tantum inter eos discriminis fuit, quod alii citius,
alii serius in eam fraudem inciderunt; atque alii
quidem impietatis duces antistitesque se praebue-
runt, alii autem in secundo ordine locati sunt,
nempe vel timore perculsi vel quaestu atque utilitate
subacti, vel blanditiis inescati, vel denique igno-
rantia circumventi ac circumscripti, quod omnium
levissimum est ; si cui tamen id quoque ad eorum,
quibus pepuli cura commissa est, purgationem suf-
ficere videatur. Nam quemadmodum leonum caete-
rorumque animantium non iidem sunt motus atque
impetus, nec virorum et mulierum, nec senum ac
juvenum, verum et aetatum et sexuum haud exi-
guum discrimen est; sic nec praefectorum et sub-
ditorum.Nam e vulgo hominibus, qui per errorem
id admiserint, ignoscendum fortasse fuerit, quibus
illud plerumque saluti est,quod animum a curiosa
exploratione alienum habent; at doctori quo tan-
dem modo idem concedemus, qui aliorum etiam
inscitiae emendat,nisi id falso sibi nomen arroget?
ρ Nam cum Romanorum legem nemini, quamlibet
rustico et indocto, ignorare liceat, nec lex illa ex-
stet, quas criminibus per ignorantiam commissis
Opem ferat, nonne absurdum est salutis doctores
et antistites salutis principia nescire, etiamsi alio-
qui simpliciores sint, hebetiorique anima? Verum
his sane ignoscatur, qui impiis dogmatibus per
ignorationem assensum praebuerunt. Quid autem
XXV. Semel quidem adhuc futurum Scriptura
pronuntiat,ut omium et terra moveantur 7°, tanquam
id quoque ipsis anteajam contigerit; quibus verbis,
mea quidem sententia, illustris rerum mutatio si-
gnificatur. 402 Atque etiam Paulo fides habenda
est, postremum terra: motum nihil aliud fore affir-
manti, quam secundum Christi adventum, mundi-
que hujus immutationem, atquein tranquillum sta-
tum,et ab omni motu et agitatione liberum, trans-
ticis rerum potientibus. »
(58) Σεισθῆσεσθαι, Semel et iterum Billius κ de
terra! motu ›› intelligit, atque interpretatur Λεξεωί
locum, qui tamen intelligendus videtur ‹‹ de corn-
motione'et concussione magna. ›› ld‘ nangquehsic
reddunt omnes Scripturaa interpretes. Loquitur
Gregorius de turbulentissime illa tempestate, qua!
contigit, cum Constantius et AAriani,Aejus auxilio
fretiftot in Ecclesia strages ediderunt.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.