PG 35, col. 879

manu conflatis molem carnis refrigerantes; ut mensa
insuper carnibus redundet, elementis omnibus nobis
prolixe et copiose subministranlibus, aere nempe,
terra, aqua; nosque coquorum, et eorum, qui epu-
las instruunt, lenociniis comprimamur; omnesque
de eo concertent, ecquis avido et ingrato ventri
quam maxime blandiatur, gravi omnino sarcinae, et
malorum auctori, bellua: prorsus insaturabili, ac
perquam infidae, huic, inquam, qui cum cibis qui
abolentur, jamjam ipse abolendae. Et quidem illi
praeclare secum agi putabunt, si vel aqua explean-
tur : nos autem vini pocula usque ad temulentiam
hauriemus, imo etiam ultra temulentiam, saltem ii,
qui majore intemperantia laborant; atque ex pluri-
bus vinis alia rejiciemus, alia, ut suavia et grata,
probabimus, de aliis etiam philosophabimur, atque
in detrimento ponemus, nisi 269 ad patrium vi-
num, exoticum etiam quoddam maxime celebratum,
velut tyrannus, accedat. Nos quippe lautos et deli-
catos, et profusiores quam usus exigat, aut esse, aut
haberi oportet, perinde atque vereamur, ne non pravi existimemur, ac ventris, et eorum, quae sub
ventre sunt, mancipia.
XVIII. Quid haec, ο amici et fratres? quid nos
quoque animorum morbo tenemur,morbo longe gra-
viuri, quam quo corpora premuntur? Hic etenim
praeter voluntatem exsistit, ille vero a voluntate
manat; hic una cum hac vita desinit, ille, cum hinc
migramus, nobiscum abscedit; hic miserationi, ille
odio est, apud eos quidem, qui sanis mentis sunt
compotes. Cur naturae, dum tempus habemus, non
succurrimus? Cur, cum caro simus, carnis humili-
tatem non contegimus ‘2 Cur in fratrum calamitati-
bus deliciis studemus ? Absit hoc a me, ut vel opi-
bus abundem, his inopia rerum laborantibus; vel
commoda valetudine fruar, nisi horum vulneribus
Opem feram ; vel victum atque amictum satis am-
plum habeam, ac sub tecto requiescam, nisi et pa-
nem iis pro facultatum modulo porrigam, et vestem
impertiar, eosque tecto excipiam. Verum, vel omnia
propter Christum deponenda, ut sincere, sublata
humeris cruce, ipsum sequamur, Simulque leves ac
expediti, nec ab ulla re in deorsum attracti, ad
supernum mundum convolemus, atque per humili-
tatem exaltati, et per egestatem ditati, Christum
(37) Στενοχωρεῖσθαι. (ι Ferculis__delica_t_is,_ cupe-
dii's angustiémur ς ›› praemultitudine scilicet, ut in
mensa locus non supersit.
38) ᾼίχνην . .Regii 'plures, λίχνον.
38) Λίχνην. Begu plures, Λιχνον. ⁸
(39) Ἃνθοσμίαν. Interpretatur : ς( vmum bono
ore simul et odore praeditum. ››
colore simul-et odore praeditum. ››
40) Ξένων. Οῗιξ. 2, ξένον [male].
ἕ
Ψυχᾴς. Un_us codex—addit, καί.
42) Σωμάτων. Or. 2_addit, τούτων.
43) Μεόισταμένοις. Sic omnes codd. Editi, μεθ-
ισταμένους,
(Μ) Καιρὸν ἔχοντες. Haec desunt in pluribus

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.