PG 37, col. 386

Vehementer te suspicio, ac summopere pruden-
Β tiam tuam admiror, etc.
CCXLIV. BASlLlSStE.
Ni supervacaneum videatur te ultro jam labo-
rantem ad labores incitare, tuum in hanc rem
alacre studium pro virili confirmare communis
utilitatis gratia non recusabo: non alia quidem
plane nova tibi monita tradens. sed ea commemo-
rans, quae saepe diximus, in quibus exercere te
maxime consuevisti. Ea sunt: animum alllictio-
nibus superiorem constituere, magnanimis in rebus
versando: secernere ει mente tua quidquid a vir-
tute sit alienum, animaque tuo prorsus indignum:
temetipsam ad pietatem et moderationem omnem
componere: tuam acuere mentem, ne quid ample-
ctatur, neve quid cogitet, quod non fuerit antea
benediscussum: te tuumque animum otnni tem-
pore et modis omnibus confirmare, sanctorum qui
nos praecessere, monita contemplanda: odio et
amicitia: omni prtel‘erre justitiam aequitatemque in
tuos et extraneos: temperantiam 198 incessanter
colere, quae solidas in animam radices agat, eique
firma et fisa semper lmreat: non committere, ut
ad hujusce vitae vicissitudines immutationesque
simul immolentur et mores. Nam cum in pauper-
tate ac miseria frangi animum turpe est, tum
rerum omnium affluentibus copiis insolenter efi'erri,
minime tututn. Quam ob rem pulcherrimum est
secundis in rebus exercere continentiam et mode-
rationem; in adversis contra pne se ferre patien-
tiam atque constantiam. Veteris praeterea abun-
dantiae oblivisci decet; quaerere quantum victui
sat esse possit; oblatis acquiescere; sperare me-
liora; patienter lerre corporis infirmitates; nulla
(25'):Artp8t50170'a. Fortasse legendum ἀποὸλέ-
πουσα. Bouotovnm.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.