PG 39, col. 1834

Dei nostri commendaverit, qui de faucibus diaboli
homines ejus temporis uno ictu extraxit, insigni
protectione venerabilis ipsius martyris Τheodori :
quin hodieque nos quotidie a nostra negligentia
diabolo traditos custodit et salvat, atque ab ejus
eximit laqucis? Hoc igitur scientes, conferamus eι
ipsi quidpiam largitori istorum Dco. Quid vero
aliud, nisi eleemosyuam illi obtulerimus? Nulta
enim re omunino, sicut ista, novit Deus, si ea cu-
muletur, fætari : præsertim etiam tempore ad id
faciendum nos opportunissime provocante. Jejunii
enim tempus est, ct jqjunii sancti, quo animæ simul
et corporis purificatio contingere solet iis qui vere
illud observant, una cum abundantioris misericor-
diæ retributione. Præterea immaculatarum Christi
passionum per illud ad recordationem inducimur.
XV. Purificemus igitur nos, non a cibis dun-
taxat et potibus, sed ab omni etiam alia lutulenta
contaminatione : perjurio, inquam, detractione,
mendacio, simultate, intemperantia, et omnium
malorum prima ac ultima, avaritia. Harum enim
rerum abalienatio, purificatio est insignis, jejunium
verum et inculpatum. Ante hæc vero, et una cum
his, et post hæc, eleemosynam faciamus, quæ ve-
raciter non ad tertium cœlum, sed ad ipsummet
cœlorum conditorem deducit; eleemosynam, quæ
ad instar ignei currus et supra cœlum constituti
suscipiat de tellure revehendos. Cum hac emicans
nobis quodque facile acceptum sit Deo fiet jejunium
nostrum, et oratio nostra ut incensum dirigetur.
XἘVI. Nec mihi dixeris quatriduana jjunia vet
etiam per dies sex continuata. Pulchra sunt et hæe,
et bene accepta. At sicut sine respiratione inntite
est corpus nostrum et ineicax, ita sine eleemosy-
na in vanum cedet jejunium nostrum. Et unde
hoc? Evidenter vobis ex Scripturis demonstraho.
Dicit enim: Eleemosgnæ et fides non deiciamt mibi⁹;
et rursus : Misericordia et veritas præcedet ⁹; et
nlibi: Misericordiam volo, et non sacriiciums ; atque:
Qui miseretur ppauperis, Deo fenori dat . Verumta-
men quo plurima interim omittam, exemplo atque
adeo ab ipsa rei natura vobis ostendam eximiam
cleemosynæ excellentiam.
XVII. Si enim cras advenias luteus quidem facie,
et in terra pronus omnino, evidentia jejunii tui præ
te indicia ferens, astet vero tibi pauperum examen,
fame ac siti confectum, concretum frigore, indinitis
te vocibus suppliciter ad miserendum inlectens,
abeat nihilominus inane et vacuum, nullo a te suæ
indigentiæ solamine accepto : ad quid ergo reputa-
bitur tibi jcjuniua tuum? Nonne colliquescentia
erit tantum corporis, nullam afferens exercenti
utlitatem? At enim respondebit mibi (quicunque is
13; Xn, 7. s Prov. XX, 17.
(1ῶ) Μs. τῶν οὐρανῶν.
ἀέ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.