PG 39, col. 30

sapientia singulari præditi: Amphilochius Lycaoniæ
Post (Τheodosi) illinc redltum, Amphilochius ille
admirabilis cujus sæpius me jam facta est mentio,
accessit oraturus imperatorem, uti ex urbibus Aria-
norum conventus ejiciat. At imnperator, postulatio-
nem ifiam nimis severam et inhumanam arbitratus,
rejicit. Sapientissimus igitur Amphilochius re ad
tempus tacdta, aliam rationem ad id quod volebat
obtinendum, eamque plane memorabilem excogita-
ττit. Ingressus enlm denuo in palatium, cum videret
astantem imperatori filinm suum Arcadium, qui
nuper Augustus renuntiatus fuerat, ipsum impera-
torem Τheodosium solito more salutavit ille quidem,
sed filium sine honore dimisit. Imperator autem,ra-
tus Amphilochium oblitum olcii, jubet ad filium
accedere, eumque osculari. At Amphilochius re-
spondit: Satis esse quod ei honorem habuerit. Ita-
que Τheodosius rem acerbe et graviter ferens,
probrum filio objectum injuriæ loco sibi ipsi illatæ
numeravit. Τum sapientissimus Amphilochius, de-
clarans imperatori, quod animo instituebat, con-
tenta voce : Vides, inquit, imperator, quam ægre
ignominiam filii tui feras : imo vero illis qui in
eum insultant, vehementer succenses. Credas igitur
mihi velim, hujus universitatis rectorem Deum, eos
qui contra ilium suum unigenitum loquuntur blas-
phemias, itidem detestari, et tanquam ingratos
Τarasius sanctissimus patriarcha dixit: Pater

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.