PG 40, col. 515

siam bellum suscepisset, nullos haberemus marty-
res:iis autem non exstantibus, mmSIa ac nihil
hilaris festaque vita nobis ageretur: Quid enim
solemnibus hisce conventibus comparari queat?
Quidve adeo venerabile ac praeclarum, quam ut
urbem totam moenibus eii‘undi videas, atque ad sa-
crum locum procedere, pura illic sincerissime
pietatis mysteria celebraturam? Porro vcra pietas
est, ut eos veneratione ac honoribus prosequamur,
qui forti pro Domino animo tormenta passi sunt,
ac adversum mortis supremum discrimen decerta-
verunt; quorum principes sunt, ac duces, qui nos
hodie in concionem vocarunt; viri nimirum, pra:-
clarze mortis titulo immortales; vita: contemptu,
perpetuo viventes; quique regnum sanguine com-
mutarint, ac carnis insidias in beneficium verte—
rint. Sic plane, cum bona voluntas aurigae instar
praesederit homini ; sibique ejus appetitus omnes ac
agitationes subjugaverit, ac velut habenas, animi
cogitatus attente sohrieque pertenderit, exstimu-
laudo ignaviam, ac nimiam incitationem cohibendo, nequit fieri ut vitae cursus incompositus, ac periculo
coniunctus exsistat.
Itaque habemus martyres, qui nedum vita: probe
instituendas magistri sint, sed qui etiam peccati
accusatores. Qua autem martyr ratione accuset,
ac vocet in crimen, ita accipe: Cum ille per constan-
tiam flamma: ignis victor exstiterit, quidni tu luxu-
riam castitate domas! Cum martyr nullam divitia-
rum ac pecuniarum, quas dimittebat, rationem ha-
buerit, quidni tu iustitia: causa paucos nummos
contemnis? Cum martyr nolueritgenus ac familiam
praelatum Deo, sed ab uxore, liberis, charissimus
abiunctus sit; quidni tu impensiorem castigas alle-
ctum : quinimo, propter aliqua tibi forte necessitu-
dine coniunctas personas, justitiam conculcas, nec
Dei timorem reputas? Cum martyr Numinis causa
ipsum exuerit corpus, quidni lu vel modicam tuui-
eam, qua nudum tegas, contemnis? Haec sibi ex
adverso composita, nostram arguunt morum pravi-
talem. Vel ergo sanctos, ut magistros revereamur ς
vel ut accusatores timeamus; iisque ipsi consenta-
neam exhibeamus vivendi rationem, quos honon
prosequimur : atque in eum etiam modum Deo obe-
diamus, in quem illi obtemperaverunt mandatis, ac
promissa firmiter speraverunt.
Spes namque spiritalium bonorum,prooa admo-
dum fortitudinis ac tolerantiae exsistit doctrix; qua
nimirum, velut idoneum pignus, certaque arrhabo
animis insidens, periculum omne imperculso
jubet aspicere, ac reipsa ferre strenue. Atque id,
consentanea maxime ratione. Sic enim fere homi-
nibus natura comparatum est, ut iis laboribus, qui-
(lat Vossius hanc hom. in not. ad tt S. Ephrzem in exiqua sibi‘Pater Sirmu_ndus exscripserat, quibus
Martyres, in ipsa repertam bibliotheca Columnensi, primus annis Roma: agebat.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.