PG 41, col. 323

ser me Deus est.Quod audiens Darbelolacrymata est.
Eamdem porro venusta specie principibus semper
apparere dicunt, abiisque semen per voluptatem ac
proluvium auferre; nimirum ut vim suam in di-
versos distractamiterum recuperet. Cujus dogmatis
occasione fæditatis suæ mysterium in orbem in-
vexit. Atque eorum plerique, quos commemoravi-
mus, quo tandem pacto quod ne proferre quidem
licet miro improbitatis artificio in promiscuo mu-
lierum concubitu, immanique turpitudine volutari
docuerunt? quemadmodum sanctissimus Paulus
alibi declarat his verbis: Quæ enim occutto fiunt αὸ
ipsis turpe est vel dicere .
III, Verum si qui contrariam huic errori reluta-
tionem a Spiritu sancto profectam videre cupiat,
ea ex sancti Joannis Apocalypsi cognosci poterit,
qui ad unam Eoclesiarum ex Christi Domini per-
sona scribens, sivead episcopum, qui ci præpositus
fuerat, cum angeli sancti virtute qui in altari erat,
ita loquitur : Sed hoc habes boni, quia odisti facta
Nicolaitarum, quæ et ego odi . Alii vero Prunicam
quamdam 72 eodem quo isti commeuto veneran-
tes, et ex illo turpitudinis dogmate cupiditatibus
suis obsequentes, Prunicæ, inquiunt, vires ex cor-
poribus proluviisque colligimus; ex semine nimi-
rum, ac menstruis, de quibus paulo post, cum de
his particulatim agemus, subtilius disseremus, non
ut audientium,legentiumve sensusinquinemus, sed
ut prudentiorihus vehementius adversus illos odium
pessimorumque facinorum detestationem injicere
possimus. Neque vero scelestos illos calumniose
traducimus, sed quæ ab ipsis geruntur, ea uti se
res habet, palam omnibus exponimus. Sunt et ex
illis aliqui, qui Jaldabaoth præcipue colunt, eum-
que Barbelonis priorem natu filium esse prædicant:
ideoque habendus ei honor est, inquiunt, quod re-
condita multa patefecit. Hinc est quod certos libros
Jaldabaoth nomine inscriptos ac commentitios ha-
bent; necnon barbaras principum, ut asserunt, ac
potestatum per unumquodque ctœlum appellationes
innumeras, qui omnes hominum animis sunt con-
trarii. Sane ingens humaano generi fraus est ex
istiusmodi hominum errore comparata. Alii Cau-
laucauch cuidam eamdem venerationem deferunt,
quo nomine unum ex principibus appellant. Qui-
bus vocum terriculis comuumentitiisque ac barbars
appellationibus imperitis hominibus imponere co-
nantur. Sed peritioribus, et iis qui cujuscunque
nominis, ac propositæ rei notitiam per divinam
quamdam scientiam ejusdem sunt Dei beneficio
consecnti, quid facilius quam ista fabulosorum ab
illis errorum conficta dogmata refellere?
⁵ γρ. Προὔνεικον.
Ephes. v, 12. Apoc. nn, 6.
παιδαρίωνας καλοῦσι, δρομεῖς, τραχεῖς, ὀξεῖς εὐκί- vorinus. Qui et addit πόριλος τὸ αἰδοῖον. Quod de

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.