PG 41, col. 559

beneflcio cognitum est‘, reliquum illud est, ut dt
lege certi aliquid exploratique doceamus,cujusmodi
videlicet illa sit, et a quonam legislature sancita:
ita tamen ut quidquid a nobis allatum fuerit, id non
aliunde quam ex ipsis Salvatoris verbis probetur. llis enim solis velut itineris ducibus adhibitis, ad
rerum cognitionem sine errore perdueimur. »
IV. In primis igitur sciendum est, uni ersam
illam legem, qua: quinque Mosis voluminibus con-
tinetur, non ab uno esse legislatore proiectam,
solo videlicet Deo; sed admista qumdam hominum
esse mandata. ut, quemadmodum Salvator ipse
docuit, trifariam lex sit omnis distributa. Quaedam
enim ad ipsum Deum ejusque sanctiones pertinent;
alia Mosi tribuenda sunt, non quidem quatenus
aliquid a Deo illius interventu decretum est, sed
quatenus per sese ac suapte sponte nonnulla con-
stituit; aliorum denique seniores qui in populo
erant auctores exstiterunt, ac primi illi privata
quaedam praecepta inserere sunt ausi. Quod quem-
admodum sese habeat, ex ipsis Salvatoris verbis
intelliges. llic enim quodam in loco ad eos verba
faciens. qui de repudii libello secum disputabant,
quod permissione legis licebat, sic illos allocutus
est : Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis
dimittere uxores vestras. Ab initio autem nonfuit
sic’. 218 Deus enim, inquit, conjugium hoc copu-
lavit ; et : Quod Deus conjunxit homo non separet'.
Ubi aliam esse Dei legem ostendit, qua: uxorem a
viro sejungi prohibeat, aliam Mosis, qui ob duri—
tiem cordis par illud dissociari permittat.
In quo Moses quiddam Deo contrarium tulit, ei
scilicet cautioni, qua dissolvi matrimonia vetuerat.
Sed si Iegislatoris ipsius mentem, qua ad illud de~
cernendum inductus est, accurate consideremus;
inveniemus procul dubio non id eum sponte sua,sed
necessitate fecisse: quo eorum quibus praescribebat
imbecillitati consuleret. Quicum divinum illud de-
cretum de retinendis uxoribus suis tolerare non
possent, ac moleste quidam earum consortia susti-
nerent, periculum ut esset, ne ea se occasione gra-
~ vioribus sceleribus obstringerint, quibus extremam
in perniciem ruerent, ut hoc incommodum devitaret
Moyses, quod ad illorum interitum spectabat,
secundam quamdam repudii legem privata aucto-
ritate constituit; minusque ex ea occasione malum
cum majore compensavit, ut si minus priorem
illam servare possint, hanc saltem retineant, neque
seinllagitia sceleraque committant, per quae ulti-
, ι ⁸ Matth. χιχ, 8. ¹¹ ibid. 6. ³ Deest γνώσεως. ⁸
ί (98) Ὅτι Μωῦσῆς πρὸς τὴν σκληροκαρδίαν.
Quonam pacto Moyses’id Jndinis permiserit, et
quatenus Christianis divortium facere liceat, plu-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.