PG 44, col. 1153

resonat, corymbis decoratur, circa pectus praece-
ptorum fulgoribus resplendet, gestat humeris pa-
triarchas et prophetas, loco nominum virtutibus
illorum ad sui ornatum translatis : caput corona
iustitiae ornat, capillum cmlesti unguento delibu-
tum habet, et intra supercmlestia adyta versatur:
qua: omni cogitationi profanae revera ἄδυτα, id
est impenetrabilia atque inaccessa sunt. Enimvero
quomodo et exornatum et instructum esse conve-
niat eum , qui sacerdotis officio functurus sit, me-
diocriter per ea qua: tractata atque explicata sunt,
oratio demonstravit; reliquum fuerit ipsam consi-
derare petitionem , quam eum, qui intra adytum versatur. Deo offerre jussit: non enim mihi verba
orationis nude exposita , prima facie percepta , facilem nobis sententiam prazbere videntur.
Sanctifi'cetur, inquit, nomen tuum; adveniat re- Β
Ἴ gnum luunt. Quid haec ad id , quod mihi opus
dixerit aliquis homo, vel propter peccata seipsum
per paenitentiam castigans, vel ut peccatum inva-
lescens efl‘ugiat, Deum in auxilium vocans, sem-
per in oculis habens eum , qui per tentationes im-
pugnat: hinc ira rationem a constantia , modera-
tione , atque officio deducit : illinc rerum absurda-
rum cupiditates animi vigorem enervant : ab altera
parte avaritia et rei suae quovis modo augenda: stu-
dium perspicaci parti cordis hebetudinem et cami-
tatem inducit ; fastus , superbia , odium, reliquus-
que adversariorum nostrorum catalogus et numerus,
tanquam caterva hostium undique se circumfun-
dens , extremorum malorum animae periculum in-
ducit: et qui hazc firmiori auxilio studeat el‘l‘ug
atque evitare , quibus verbis magis propriis utere-4
tur? annon quibus David usus est? Eripiar, in-
quiens, ea: odio prosequentibus me ⁵¹; et, Aver-
tantur inimici mei retrorsum 5’; et, Da nobis au-
xilium ea; afflictione" : et quaecunque talia sunt, per
qua: auxilium Dei contra adversarios excitare licet.
Nunc vero modus orandi quid continet? Sanctifi-
cetur nomen tuum. Si enim hoc a me non dicatur,
nunquid fieri potest, ut nomen Dei sanctum non
sit? Adveniat regnum tuum. Quid enim a potestate
Dei alienum est , qui, ut inquit Isaias ⁵⁸ , totum
cadum palmo comprehendit , qui amplectitur ter-
ram , qui humidam naturam in manu continet et
comprehendit, qui omnem mundanam simul et υ
supramundanam naturam quasi in ulnis gestat? Si
igitur nomen Dei semper sanctum est, ac nihil ef-
fugit vim dominationis Dci , sed et omnium rerum
potitur, et quod ad sanetificationem attinet, adje-
ctione amplius opus non habet, quippe cui per om-
nia nihil deest, sed perfectus est: quid sibi vult
hoc optatum , Sanctificatur nomen tuum : adveniat
regnum tuum ? An forsitan tale quidpiam Verbum ,
“ Psal. xxx, 16. ⁸³ Psal. LV, l0. "‘ Psal. Lux, 15.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.