PG 44, col. 1199

damnetur et improbetur. Expetendae quidem atque
probandae virtutum divitiae sunt; criminationibus
autem obnoxia: sunt et improbantur materiales pa-
riter atque terrenae, quoniam illa: quidem anima:
opes exsistunt ; hae vero ad decipienda sensuum vasa
idoneae sunt. Quamobrem has colligere Dominus
vetat, quippe tinearum corruptioni insidiisque no-
cturnorum furum expositas. Sublimium autem
rerum divitiis, quas vis corruptrix non attingit,
studere nos jubet. Tiueat autem et luris mentione
facta, perniciem animm thesaurorum ostendit. Si
igitur divitiis oppouitur paupertas, juxta analogiam
et convenientem rationem, duplicem plane pau-
pertatem quoque animadvertere licet : unam qui-
dem rejiciendam, alteram ‘vero, quae beata judice-
tur. Quicunque igitur a temperantia, sobrietate
atque modestia nudus et inops, aut pretiosarum
justitize opum, aut sapientiae, aut prudentiae, aut
alius cujusquam pretiosarum atque reconditarum
rerum egenus, pauper, et mendicus invenitur,
paupertatis nomine aerumnosas ac miserabilis est
ob inopiam rerum pretiosarum; at qui sponte sua
earum rerum omnium quae per vitium et nequi-
tiam intelliguntur, inops et egenus est : ac nihil
ex diabolicis opibus in suis conclavibus reconditum habet, sed spiritu fervet, et per hunc malo-
rum sibi paupertatem colligit et qumrit, ille fuerit is quia Verbo in ea quae beata habetur egestate
versari ostenditur : cuius egestatis fructus est regnum cci-lorum.
Verum revertamur rursus ad institutum, et ope- C
ram thesauro quaerendo navemus, neu desistamus
scrutatoria atque inquisitoria ratione et oratione
eruere et revelare id quod occultum est. Beati.
inquit, pauperes spiritu. Dictum hoc quidem aliquo
modo etiam in superioribus est, et nunc iterum
dicetur, quod finis vitae cum virtute degenda: sit,
ut quis Numini divino assimiletur. Atqui id quod
passionis et affectus expers, incorruptum atque
immortale est, undequaque hominum etfugit imi-
tationem. Neque enim fieri potest ut vita allecti-
htts, perturbationibus vitiisque et casibus obnoxia,
assimiletur penitus et ex omnibus partibus ei na-
tura: quae neque perturbationes, neque casus,
neque allectus ulios admittit. Si igitur divinum
Numen solum beatum est, ut id Apostolus nomi-
nat, beatitudinis vero communio hominibus per
hoc contingit, si Deo assimilentur, imitatio autent
expediri et confici non potest: utique humana
vita beatitudinem assequi non potest. Verum non-
nulla Deitatis propriahominibus quoque proposita
sunt, ut,si velint, illa assequi imitando possint.
Quaenam igitur haec sunt? Videtur mihi Verbum
paupertatem et inopiam spiritus nominare volun-
tariam animi humilitatem atque demissionem, at-
que hujus exemplum Apostolus nobis Dei pauper-
tatem proponit, dttnt dicit. : Qui dum (lives sit, pro-
pter nos pauper et egenus [actus est, ut nos illius

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.