PG 44, col. 1207

et habebis thesaurum in oculis ⁸³. Etenim ejusmodi
paupertas non videtur mihi discrepare ab ea cge-
state, quae beata judicatur. Ecce omnibus quincun-
que habebamus, relictis, secuti sumus te, inquit disci-
pulus ad Dominum; quid igitur erit nobis ⁸⁵2 Ει
quod est responsum? Beati pauperes spiritu, quo-
niam eorum est regnum cwlorum. Vis intelligere
quis pauper spiritu sit? qui corporalem opulentiam
animae divitiis permutat, qui propter spiritum ege—
nus est, qui terrenas divitias veluti quoddam onus
excussit, et abjecit, ut sublimis per aerem sursum
rapiatur, ut inquit Apostolus ⁸⁸, in nube una cum
Deo per cwiestia tendens. Pondcrosa quaedam res
est aurum, onerosa res omnis quae divitiarum causa
expetitur; levis vero res quaedam et sublimia petens
est virtus. Verum haec sibi invicem opposita sunt.
ponderosum et leve. Ergo nulla ratione elIici po-
test ut levis sit is qui sese pondere materiae afligit.
Si igitur ad superna nos accedere oportet, ab iis
qui deorsum trahunt et inopes et egeni simus, ut
in supernis versemur. Quis autem sit modus,
praescribit psalmOdiazDispersit, inquiens, dedit
pauperibus, justitia ejus manet iu saeculum sw—
culi “. Qui pauperi impertitus fuerit, in partem ejus
qui prOpter nos pauper fuit Seipsumi constituet.
Ιςεοιιυε fuit Dominus, ne tu quidem metuas egesta-
tem. Verum regnum obtinet omnis creaturae, qui
propter nos egenus fuit. Ergo si cum eo qui egenus
fuit una pauper eris, cum regnante quoque una
regnabis. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipso-
rum est regnum calorum, cujus etiam nos digni ha-
beamur per Christum Jesum Dominum nostrum,
cui gloria et imperium, in siccata saeculorum. Amen.
ORATIO Il.
Beati mites, quoniam ἱρείιήωνοάὶιαιειη terrae con-
seauen ur.
sequentur.
Qui per scalam quamdam ad altiora contendunt,
cum in primo gradu constiterint, per eum ad snpe-
riorem tolluntur, ac rursus secundus ascendentem
ad tertium adducit, atque hic ad proximum, et ille
ad insequentem. Atque ita is qui ascendit, dum
semper ab eo, in quo consistit, ad superiorem gra-
dum enititur, ad summum ascensus fastigium eva-
dit. Ad quid respiciens hinc esordior? Videtur mihi
in modum graduum beatitudinum explicationis ordo
dispositus atque digestus esse, facilem per mutuam
consequentiam sermoni efliciens ascensum. Nam
qui primum gradum beatificationis mente conscen-
derit, eum per necessariam quamdam intellectuum
consequentiam proximus excipit, etiamsi prima fa-
cie nova mirandaque commemorare sermo videa-
tur. Fieri enim non posse fortasse dicet auditor,
³³ flatth. ιιι , 21. ⁸⁸ Ibid. 2'5.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.