PG 44, col. 1319

corpus fuerit efi‘ecta, et omnia per obedientiam in-
ter se invicem ei conjuncta et coalita fuerint, ad
se refert sui corporis Patri obedientiam.
τότε πάσης τῆς κτίσεως ἓν σῶμα γενομένης, καὶ πάντων διὰ τῆς ὑπακοῆς μετ’ ἀλλήλων ὲν αὐτῷ συμ-
φυέντων, τὴν τοῦ ίδίου σώματος πρὸς τὸν Πατέρα ὑποταγὴν είς ἑαυτὸν ἀναφέρει.
Nemini autem id quod dicitur videatur alienum.
Nam- nos quoque id quod fit per nostrum corpus,
per quamdam consuetudinem anima: ascribimus.
Ille enim qui ob agri fertilitatem suam alloquitur
animam, dicens : Comede, bibe, et uetare ι’. re-
pletionem carnis refert ad animam. ita illic quoque
ecclesiastici corporis subjectio refertur ad eum
qui inhabitat in corpore. Et quandoquidem omne
quod factum est, in ipso servatur, explicatur autem
salus per subjectionem, sicut nobis intelligendum
statuit Scriptura Psalmorum, consequenter in hac
parte discimus ab Apostolo credere, nihil esse
extra eos, qui serventur. Hoc autem significat
oratio per mortis subversionem et subjectionem
Filii, propter quod haec inter se concurrunt, nempe
ut et tandem aliquando mors non sit, et omnes
in vita versentur. Vita autem est Dominus, per
quem convenienter ei quod dicit Apostolus, uni-
verso ejus corpori aditus tit ad Patrem, quando
tradiderit regnum Deo nostro et Patri. Corpus
autem ejus, sicut sazpe dictum est, omnis est hu-
mana natura, cui est admistus. Propter hunc ipsum
autem sensum nominatur Dominus a Paulo, me-
diator Dei et hominum ". Nam qui estin Patre,
et versatus est inter homines, in hoc implet suam
intercessionem quod omnes sibi univerit, et per
seipsum Patri, sicut dicit Dominus in Evangelio
ad Patrem verba faciens, Sicut tu, Pater, in me, et
ego in te, ut et ipsi unum sint in nobis ¹⁸. Per hoc
enim aperte ostendit, quod nobis sibi unitis, qui
est in Patre, per se efficit nostram cum Patre
coniunctionem. Sed et qua: deinceps sequuntur in
Evangelio, conveniunt cum iis quae dicta sunt,
nempe, Gloriam quam dedisti mihi, dedi eis ¹⁹.
Suam enim, ut puto, hic dicit gloriam Spiritum
sanctum, quem dedit discipulis per insufflationem.
Neque enim possunt aliter uniri qui sunt a se
. invicem disiuncti. nisi unitate Spiritus simul in
unam coniungantur naturam. Si quis enim Spiri-
tum Christi non habet, is non est ejus ²⁰. Spiritus
autem est gloria, ut alibi dicit Patri, Glorifica me
gloria quam habui apud te ab initio, antequam mun-
dus esset". Deus enim Verbum, qui ante mundum
gloriam Patris habebat, postquam in ultimis diebus
ram factus est : oportebat autem carnem quoque,
per contemperationem cum Verbo, illud efiici quod
cst Verbum; fit autem accipiendo id quod ante
mundum habuit Verbum; id autem erat Spiritus
sanctus. Neque enim aliud est ante saecula , praeter
¹⁶ Luc. ιι ιο. " l'l‘im. ιι, 5. “ Joan. xvu 2.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.