PG 44, col. 310

bos, nullo suo incommodo, cognoscebant. Postremo
primogenitorum omnium nece, cum illi quidem suo-
rum pernicie confusi lugerent, hi vero sanguinis
signaculo, liminarihus atque postibus inunctis tuti
quiescerent, quanta inter Judaeum et IEgyptium es-
set difl‘erentia, cunctis apparuit. itaque percussis
clade primogenitorutn Egyptiis, suaque publice ac
privatim lugentibus, educit Moyses israelitas a se
praemonitos, ut specie commodationis Egyptionum
divitias secum auferrent. Verum cum jam tribus extra
gyptum perrexisset diebus, videt irritatum hostem,
quod se Judaei in libertatem vindicassent, cum ma-
gno exercitu et instructissimo equitatu adversus se
festinare. Quae res non mediocriter imbellem popu-
lum, neque talibus prodigiis assuefactum, in Moy- _
sen concitavit. At ille intrepidus, voce quidem po-
pulum, ut in Domino spem haberent, hortabatur,
animo autem ad Deum penitus conversus, auxilium
tacitus implorabat. Quo recondito clamore Creator
exoratus, prmsto miseris ac mirabiliter affuit. Nubes
enim quae Dei jussu non natura praecedebat, non
presso aere vaporibus aut ventorum impetu densato
constituta, sed aliud quiddam divinitus, atque altius,
quam humana mens percipere valeat, siquidem, ut
Scriptura testatur“, tale miraculum apparebat, ut
dum ardentes solis radii fulgerent, populum quasi
septo interjecto protegeret, atque umbra tenuique
ἐ dili‘uso, aeris illi ardorem mitigaret; noctis ve-
tempore in ignem versa jam inde a vespera us-
e ad solis ortum suo lumine lsraelitis facem prte-
Haec, inquam, nubes, quam veluti ducem Hosis
parentes monitis, sequebantur, priore omisso itine-
re in Rubrum mare ducebat. Devenerunt igitur se.
cuti ducem Hebraei usque ad littus: quos Egyptii
persecuti, undique ita concludunt, ut nulla jam [ιι-
ga humano consilio posset echgitari. Ante ipsos
mare Rubrum erat: post ipsos validissimus atque
instructissimus Egyptiorum exercitus ". Tunc res
accidit, quae prae caeteris omnibus fidem cxcedit;
summus ille vir divinitus monitus ad littus descen-
dit, marcque Rubrum virga percussit, et subito ut
in vitro facta scissura facile cx altera parte, in alte-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.