PG 44, col. 325

MYSTICA INTEBPRETATIO VITJE MOYSlS.
Cum masculinam Iudaeorum prolem tyranni lex Α
occidendam statuit, tunc Moyses nascitur. Quo-
nam igitur pacto, dicet quispiam, sic tunc forte a
tyranno lex adversus infantes lata est, cum Moyses
in matris ventre ferebatur, hujusmodi ego partum
imitari potero? Nec enim in potestate hominis est,
cum voluerit, nasci. Sed hoc litteratis sensus hi-
storiae est, qua: ut ad mores accommodetur, altius
intelligenda. Cuncta ergo quas in mutatione ac fluxu
posita sunt, nunquam firma manent, sed alterum
ex altero gignitur, et aut ad melius, aut ad pejus
semper exitus fit. In hominibus autem carnalis haec
et perturbationum plena dispositio, quae tyranno
ac hosti humani generis placet, ac ideo eam fovet
vitaque donat, per muliebrem sexum ostenditur.
Virilis vero partus tyranno infensus et suspectus, Β
ne forte seditiones in regno moveat, rigidam et
for-tem virtutem significat. Est autem vita humana
mutationi semper supposita: quare oportet, cum
non sit aeterna et immutabilis, semper nasci. Sic
autem nasci non aliena fit appetitione, non extrin-
secus, ut in corporali nativitate, sed electione pro-
pria unusquisque nascitur : unde fit, nt nos ipsi
patres quodammodo simus nostri, qualescunque
nos volumus electione gignentes, ,ει aut marem aut
feminam, vitii ac virtuti's ratione fingentes. Itaque
licet nobis profecto, cum audiamus quanta hostis
noster afiicitnr maestitia masculina: prolis, id est,
virtute praaditi viri nativitate: licet, inquam, nobis
mares nos ipsos gignereac parentibus nostris, co-
gitationibus scilicet bonis qua: virtutem pariunt,
voluptatem alTerre : jucunda enim est cogitatio vir-
tutis. Qua: voluptas facile facit, ut in virtute perse-
veremus. ut contra tyrannicas etiam leges atque
instituta vivamus. Id igitur aanigmate historiae ve-
ritas nos docet, ut omni diligentia Studeamus in
hoc partu, qui in nobis est, ita nasci, ut hosti no-
stro partus noster molestus sit; nemo enim hosti
maestitiam afl‘ert, nisi ea signa ostendat, quibus
ille victum se possit cognoscere. Est autem ejus-
dem voluntatis masculam edere prolem, ac eam
convenienter nutrire, et quomodo in aquis salvari
possit, providere. Nam qui hosti partus suos inter-
ficiendos condonant, bi nudos filios fluctibus expo-
nunt. Fluctnm autem aquarum hanc vitam dico,
D
in qua perturbationibus alternis multi obruuntur.
At vero cogitationes casta: ac providae virilis partus
parentes. si quando vitae necessitate bona pignora
cogantur fluctibus vitae hujus exponere, illa mu-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.