PG 44, col. 501

CAPUT Vl.
Inscriptio, ι Pro Maeletlt“, ι clarius reddita ab
illis qui eam Graeco vocabulo expresserunt, alaeri-
tatem quamdam addit illis qui in stadio virtutum
decertant, dum quis sit certaminum finis ostendit,
choros et saltationes, et jucunditates victoribus
propositas asseverans. ln hanc enim sententiam
dictionem illam interpretatam invenimus; nam
dictio Maeleth idem est, quod ι per chorum ι seu
ι saltationem, ι cujusmodi videlicet ex historiarum
monumentis exsutisse novimus post Davidis victo-
riam, quando ah illo adhuc adolescente, singulari
in certamine Goliath prostrato, juvenculze per
choros effusa: , labores illius in pugna illa susce—
ptos celebrarunt“. Pari ratione omnem victoriam
- ab hostibus sudore et labore reportatam , docet
inscriptio ι Pro Maeleth, ι laetitia et choris excipi,
cum omnis creatura rationis particeps scipsam,
quasi in chori concentu , victoribus accommodet
et attetnperet. Tempus enim fuit, quo unus erat
chorus creatura rationalis, in unum cltori cory-
phaeum intentus. seseque explicans et revolvens ad
illam , quae inde subministrabatur, victoriae per
praeceptum relatae, harmoniam et consonantiam.
Postquam autem ortus peccati divinum illum chori
concentum dissolvit, pedibusque primorum paren-
tum, qui inter angelicas potestates degebant, lu-
brica decepzionis ratione substrata, ruinam effecit,
unde homo ab illa cum angelis societate avulsus
est, casu connexionem dissolvente, multis,sudori-
bus et laboribus lapso homini opus est, ut eum qui
sibi jam prostrato incumbit, debellet et evertat,
remque fortiter gerat, recepturus muneris loco di-
vinos choros ob victoriam ab adversario reporta-
tam. Quando igitur audieris inscriptionem, quia
illas voces, ι Pro Maeleth, ι adjungit illis, tln
linem, ι tunc noveris tibi velut per aenigma consi-
lium dari, ne succumbas in tentationum conflicti-
bus, sed ut in linem victoriae respicias, qui est
angelicis choris annumerari; tuamque animant
tentationum impressione expurgari cogites, quod
et Lazaro accidisse ex ipso Domino didicimus, qui
cum per patientiam calamitatum toto vitae curri-
culo sese illaesum casusque expertem conservasset,
‘° Psal. ιιι, l. δ’ 1 Reg. ιιι-ιι, 22 sqq.
” Prov. ιιι, 10.
(93) Ὑπερεκϐλύζωσιν.
(96) Μεταϐςτιλόντιιιν, cl.
(97) Τε add. eti.
(98) .\ έγων, etl.
99) θεραπεύω·
99) θεραπεύσουσι, ctl,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.