PG 44, col. 582

divinum mandatum prohibuerat, occultans sese
pra: pudore sub umbra licus. Recepta ergo rursus
libertate, viventi lumini restituitur. lnouitenim:
ι Placebo Domino in lumine viventium, › unde ab
initio per peccatum recesserat. Et de his quidem
ista : non enim arbitror opus esse singula studio-
sius persequi, ne nimium crescat oratio. Cum
autem in divinis istis hymnis multi sint psalmi in
victoriam, quos demonstrat inscriptio: ι 1η finem; ι
etcum in his variis modis victoria ab hostibus -
reportata spectari possit, prOpriam tamen quamdam
rationem habere videtur victoria illa ab hostibus
relata, quze per historiae velamina nobis significatur:
illam dico historiam, qua exSequitur ea qme cum
Saule occiderunt, in quibus psalmorum ordo non
constat ex rerum gestarum serie ct ordine, sed
profectui eorum, qui virtute perficiuntur, accom-
modatur. Quodlibet enim eorum quae per res gestas
insinuantur, ad demonstrandum in virtutibus pm-
fectum convenienter aptat, ut proinde prima ct
postrema secundum virtutis rationem et praescri-
ptionem sibi mutuo connexa sint; neque necesse
fuerit ordinem materiali quasi rerum eventui
servire. Quze causa est, cur post multa alia recen-
seatur id quod multo ante evenerat, quomodo
scilicet Saul et David in spelunca convenerint, cum
Saul Davidem ad mortem quaereret, et David exi-
tium l'ugeret. Quo casu in contrarium evasit cmdis
violentia, cumis, qui ad cedem 'qurerebatur, in
potestate sua eum traheret, qui sanguinem spirabat.
oblata ei facultate supplicium in hostem vertendi,
ejusdemque potentiam comprimendi: sed tamen
loco hostis interemit in seipso suam iram.
Quae igitur ad historiam pertinent, omnibus
nota sunt, qui non obiter tantum rerum divinarum
studio vacant. Percensebimus nihilominus ea, tota
narratione quam fieri potest paucissimis compre-
hensa. Desertus erat locus in Iudaea, in quo David,
cum ab hostibus suis exagitaretur, pra: inepia con- ‘
silii oberrabat. In hoc late patens spelunca viseba-
tur, uno aditu ingredientibus aperta. Saule autem
Davidem quaerente, totoque suo cum exercitu soli-
tudinem perlustrante, confugiunt necessitate com-
pulsi David, et qui cum eo, in speluncam. Cum jam
essent in spelunca, ingreditur post illos et ipse Saul,
utquid rerum necessariarum ageret, ignorans illam
quae fortuito contra suam salutem convenerat, ma-
num. Ergo cum solus esset, complicatamque tuni-
cam juxta se alicubi deposuisset, manifestus ct con-
spicuus, ob splendorem per ostium speluncae sub-
euntem illis, quos intus tenebrae occulebant, sociis
'quidem Davidis animus erat irruere in hostem, ιιι-ι
ciscique eum, qui caedis inferendae causa advenerat,
quasi nimirum ipse Deus in manus tradidisset bo-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.